1milia.
Hæc machina tum conſtrui ſolet, cùm nimis multæ aquæ in lacunam con
fluxerunt: atque has duas machinas uis aquarum uerſat, omninoque aquæ trahunt
aquas. Hoc uerò eſt indicium accretionis et diminutionis aquarum, quas in
ſe continet lacuna ſubterranea, ſiue eas aquas hæc altera machina pilis hau
ſtas per fiſtulas efferat, ſiue prima, ſiue tertia, aliaúe. Et rabis, quæ eſt ſupra
puteum tam altum quàm profunda eſt lacuna, altera parte lapis, aſſer altera,
uterque uno fune appenſus. Sed hic tamen ferreo filo, quod pendet ab altero
eius capite demittitur: & quidem lapis uſque ad oris putei latus, aſſer uerò re
ctà per puteum in lacunam, cuius aquis innatat. Is aſſer tam grauis eſt, ut filum
ferreum, quod ipſius fibulam ferream hamulo prehendit, unà cum fune de
orſum, lapidem ſurſum trahere poſsit: itaque quo magis aqua decreſcit, eo ma
gis aſſer deorſum fertur, lapis ſurſum: quo uerò magis accreſcit, eò magis con
trà aſſer ſurſum fertur, lapis deorſum. Hic cùm ferè trabem contingit, quia ſi
gnum dat aquas ex lacuna pilis per fiſtulas eſſe exhauſtas, machinæ præfe
ctus riui canales occludit, rotamque ſiſtit: cùm ferme terram, quæ eſt ad oris
putei latus, attingit, quia ſignificat lacunam eſſe aquis, quæ in eam rurſus con
fluxerunt , repletam (aquæ enim attollunt aſſerem, atque ita lapis & funem &
filum ferreum retrahit) idem præfectus canales recludit: quare aquæ riui ite
rum percutientes rotæ pinnas uerſant machinam. Quoniam uerò operarij
plerunque anniuerſarijs diebus feſtis non laborant, & profeſtis non ſemper
prope machinam, atque ea, ſi res hoc poſtulat, continenter trahit aquas, tinti
nabuli ſonus aſsiduè auditus declarat machinam hanc æquè ac primam in
tegram & nulla re impeditam uerſari: id ex axiculo ligneo, quem continent tra
bes, quæ ſunt ſupra puteum, funiculo appenſum eſt. Alter uerò funiculus lo
gus, cuius ſuperius caput ad axiculum religatum eſt, demittitur in puteum:
inferiori eius capiti alligatum eſt lignum: quod quoties axis manus percu
tiunt, toties tintinabulum commotum ſonitum reddit. Tertia aut iſtius ge
neris machina tunc utuntur metallici, cùm nullus riuus, qui uerſet rotam, de
duci poteſt: cuius hæc eſt fabrica. Cauernam primò fodiunt: quam etiam ro
buſtis tignis & aſſeribus conſtruunt, ne latera ruinas edant, quæ labefactent
machinam & homines lædant. At ſuperiorem cauernæ partem contegunt
tignis: ut equi machinam trahentes per ea poſsint incedere. Deinde iterum ti
gna ad ſedecim, longa pedes quadraginta, lata & craſſa pedem unum, fibu
lis in ſummo coniuncta, in imo diuaricata erigunt: eorumque ſingulorum infe
riora capita in ſingulorum tignorum humi ſtratorum formis includunt, &
tertio quodam connectunt: quo modo rurſus fit area circuli ſpeciem habens,
cuius linea dimetiens ſit pedum quinquaginta. Per foramen, quod eſt in me
dia area, deſcendit axis quadrangulus ſtatutus, longus pedes quinque & qua
draginta, craſſus & latus ſeſquipedem: cuius codax inferior uoluitur in catil
lo tigni humi in cauerna ſtrati, ſuperior in catillo tigni, quod in ſummo ſub
fibula in formis duorum tignorum erectorum eſt incluſum. Catillus inferi
or diſtat ab altero cauernæ latere, item ab eiuſdem fronte & à tergo pedes
XVII. axi ad pedem ſupra inferius caput eſt rota dentata: cuius linea dimeti
ens habet pedes XXII. Ea rota conſtat ex quatuor radijs & octo curuaturis.
Radij ſunt longi pedes XV. craſsi & lati dodrantem: quorum alterum caput