Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1propter uim liqueſcendi, quæ ineſt in ſpuma argenti, recrementum exſuda­
uerit
, eximunt: refrigeratam à recremento purgant, rurſusque eam comminu
unt
: cum eius centumpondio ſeſcuntiam globulorum plumbeorum miſcent:
inijciunt
in alterum catillum fictilem: quem ſub tegulam ardentis fornacu­
collocant adijcientes ad miſturam paucum puluerem alicuius additamen­
ti
compoſiti, quod uenas liquefacit: liquatam eximunt: refrigeratam à recre­
mento
purgant.
Poſtremò eam coquunt in catillo cinereo, quoad omne plum
bum
exhalauerit, ſolumque argentum remanſerit.
Nigri autem plumbi uenam
iſto
modo experiri conuenit: lapidis plumbarij puri ſemunciam, & chryſo­
collæ
, quam boracem uocant, tantundem comminuito, permiſceto, in catillum
fictilem
inijcito, carbonem ardentem in media eius parte collocato: quampri­
mum
chryſocolla crepuerit, & lapis plumbarius liquefactus fuerit, quod ci­
to
eis accidit, carbonem à catillo amoueto: & in ipſius fundo plumbum reſ
debit
: quod expendito: & eius portionem, quam ignis conſumpſit, ad calcu
los
reuocato.
Si uerò etiam ſcire uolueris, quota argenti particula in plum­
bo
inſit, id in catillo cinereo excoquito, uſque dum omne plumbum exhalet.

Vel
uenam plumbi qualemcunque urito, lauato, ramenti lotura collecti cen­
tumpondium
& pulueris compoſiti, qui uenas liquefacit, tria centumpon­
dia
commiſta in catillum fictilem inijcito, & in circulum ferreum colloca­
to
ut liqueſcat: refrigeratum à recremento purgato: atque reliqua, ut dictum eſt,
perficito
.
Vel accipito uenæ præparatæ uncias duas, æris uſti drachmas
quinque
, uitri aut recrementi eius in puluerem redacti unciam unam, ſalis ſe­
munciam
, & miſceto: atque miſturam in catillum triangularem conijcito, eumque
lento
igni calefacito ne diſrumpatur.
Vbi miſtura liquefacta fuerit ignem fol­
le
magis excitato: deinde ex prunis eximito catillume, t ſinito refrigeſcere in
aere
: aqua uerò non perfudito, ne plumbi maſſula nimio frigore commota
cum
recrementis miſceatur: atque ſic experimentum fiat falſum: poſtquam au
tem
catillus refrixerit, in eius fundo inuenies maſſulam plumbeam.
Vel acci
pito
uenæ uncias duas, ſpumæ argenti ſemunciam, uitri Venetiani drachmas
duas
, halinitri ſemunciam.
Quod ſi uena difficulter excoquitur, ad eam ad­
ijcito
ſcobem ferri elimatam, quæ, quia ualde calefacit, purgamenta facile ſe­
cernit
à plumbo ac reliquis metallis.
Quinetiam uena plumbi nigri, ut con­
uenit
, præparata conijcitur in catillum, & ſolum ad eam adijciuntur arenæ à
lapide
facile liqueſcente reſolutæ, aut ſcobs ferri elimata, & experimentum
perficitur
.
Venam uerò plumbi candidi hac ratione experiri poteris: eam
primò
urito, deinde comminuito, tum lauato: ramentum lotura collectum
rurſus
urito, comminuito, lauato: eius centumpondium unum & dimidium
cum
chryſocollæ, quam boracem nominant, centumpondio commiſceto: ex
miſtura
, aquis madefacta, maſſulam formato, poſtea carbonem magnum &
teretem
perforato.
Foramen aut altum ſit palmum, ſuperius latum digitos
tres
, inferius anguſtum: hoc, cùm collocatur carbo, inferiorem locum, illud
ſuperiorem
occupet.
Collocetur uerò in catinum fictilem, & undique ad eum
apponantur
carbones ardentes.
Vbi uerò carbo perforatus ignem conce­
perit
, maſſula in ſuperius eius foramen imponitur, & lato carbone ardente
tegitur
: atque pluribus e arbonibus circum eum appoſitis folle acris ignis ex­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index