Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1feriatum ſedet: dum munus uoluendi exercent, unus uectes trahit, alter tru­
dit, tympana ad machinam facilius circumagendam adiuuant.
Axes A. Vectes B. Tympanum dentatum C. Tympanum
ex fuſis conſtans D. Tympanum in quo infixæ ſunt fibulæ ferreæ E.
44[Figure 44]
Sextæ machinæ item duo ſunt axes: inferior altera parte habet rotam, quæ
à duobus calcantibus uerſatur, altam pedes tres & uiginti, latam quatuor,
ut alter iuxta alterum ſtare poſſit: altera tympanum dentatum.
Inferiori ue­
rò ſunt duo tympana & una rota: alterum tympanum ex fuſis conſtat, in al­
tero infixæ ſunt fibulæ ferreæ.
Rota ſimilis eſt ei, quam habet ſecunda ma­
china, quæ terras & ſaxorum fragmenta potiſsimùm ex puteis extrahit.
Cal­
cantes autem ne cadant manibus prehendunt perticas, ad rotæ latera interi
us affixas: quam cùm uerſant tympanum dentatum ſimul circumactum im­
pellit alterum, quod ex fuſis conſtat, quo modo rurſus annuli catenæ ducta
riæ tertij tympani fibulis inhærentes aquas pilis per fiſtulas hauriunt altitu
dine pedum ſex & ſexaginta.
Axes A. Rota quæ calcatur B. Tympanum dentatum C.
Tympanum exfuſis conſtans D. Tympanum, in quo infixæ
ſunt fibulæ ferreæ E. Altera rota F. Pilæ G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index