Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1pedes XII. in quod riuus per ſubdiales canales aut cuniculum deducitur. Caſtel­
lo
ſunt duo oſtia et totidem fores, habentes ſuperiori parte uectes, quib.
leuari
in
antis excauatis et rurſus demitti poſſunt, ut illo modo oſtia reſerantur, hoc
claudantur
.
Sub oſtijs ſunt duo canales, ex aſſerib. facti: qui excipiunt aquam è
caſtello
effluentem, eamque in rotæ pinnas infundunt: quo impetu percuſſæ uer
ſant
rotam: breuior defert aquas, quæ percutiunt pinnas rotam uoluentes
uerſus
caſtellum: longior eas, quæ percutiunt pinnas rotam uerſantes in con
trariam
partem.
Rotæ autem theca ſiue loculamentum conſtat ex contigna
tione
, ad quam etiam interius affixæ ſunt tabulæ.
Ipſa rota eſt alta pedes ſex
& triginta, atque incluſa in axi.
Habet uerò duplices, ut iam dixi, pinnas: qua­
rum
alteræ alteris ſitu ſunt oppoſitæ, ut rota modo uerſus caſtellum uerſari
poſſit
, modo retro contrario motu.
Axis quadrangulus eſt et longus pedes
XXXV
. craſſus & latus pedes duos: cui poſt rotam ad pedes ſex ſunt quatu­
or
orbes alti & craſſi pedem: quorum unuſquiſque ab alio diſtat pedibus qua­
tuor
.
Ad hos affixa ſunt clauis ferreis tot tigna, ut eos orbes omnes conte­
gant
.
Vt autem continenter collocari poſsint, in ſummo ſunt latiora, in imo
anguſtiora
: atque iſto modo fit unum tympanum, circa quod uerſatur catena
ductaria
, cuius capitibus implicati ſunt unci bulgas prehendentes.
Tale ue­
tympanum iccirco conficitur, ut axis integer maneat.
Id enim cum uſu de
teritur
facile reparari poteſt.
Non longè præterea ab axis capite eſt alterum
tympanum
altum undique circum axem pedes duos, latum unum, huic har­
pago
, quoties res poſtulat, impactus machinam retinet: qui qualis ſit ſuprà
explicaui
.
Ad axem infundibuli loco eſt tabulatum aliquantum decliue, ha
bens
in fronte uenæ latitudinem quindecim pedum, & totidem in tergo: in
cuius
utraque parte palus eſt robuſtus, habens catenam ferream, cui grandis
eſt
uncus.
Hanc machinam quinque homines gubernant: unus qui fores demit
tens
oſtia caſtelli occludit, & eoſdem ad ſuperiorem partem trahens reclu­
dit
.
Atque rector ille machinæ iuxta caſtellum in loculamento penſili conſi­
ſtit
.
Itaque cum altera bulga iam ferè uſque ad tabulatum decliue fuerit extracta.
claudit
oſtium ut rota ſiſtatur.
Effuſa autem bulga reſerat alterum oſtium, ut
alteræ
pinnæ ab impetu aquarum percuſſæ rotam in partem contrariam
gant
.
Quod ſi mox oſtium occludere non poteſt, & aquarum fluxionem con
tinere
, inclamat ſocium atque eum iubet harpagonem ſubleuatum alteri tym
pano
impingere, atque ſic rotam ſiſtere.
Duo uerò uiciſsim effundunt bulgas:
quorum
alter ſtat in ea tabulati parte, quæ eſt in fronte putei: alter in ea quæ
eſt
in dorſo.
Itaque ſi bulga iam ferè fuerit extracta, cuius rei ſignum dat annu
lus
quidam catenæ ductariæ, qui in altera tabulati parte conſiſtit: alterum har
pagonem
, hoc eſt grande ferrum uncinatum uni catenæ ductariæ annulo
implicat
, & partem catenæ ſubſequentem omnem uſque ad tabulatum tra
hit
, dum bulga ab altero effundatur.
Et quidem iccirco ut catenæ ductariæ
pars
cum altera bulga uacua demiſſa ſuo pondere reliquam eiuſdem catenæ
partem
de axe non detrahat, totaque in puteum non incidat.
Sed eiuſdem labo
ris
ſocius cernens bulgam aquis plenam ferme eſſe extractam, inclamat ma­
chinæ
rectorem, eumque iubet oſtium caſtelli claudere, ut ſpacium effunden
di
habere poſsit.
Bulga effuſa rector machinæ alterum caſtelli oſtium primò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index