Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1faciunt catillos. Sed his etiam modis formati catilli locandi ſunt in ſole aut
in fornace.
Deinde quocunque modo formati ſiccis in locis diu ſeruandi, quan
tò enim fuerint uetuſtiores, tantò ſunt ſicciores atque meliores.
Quinetiam non
figuli modo formant catillos terrenos & triangulares, ſed ipſi etiam metallici.
Conficiunt uerò eos ex terra pingui, quæ ſpiſſa eſt & mediocris, quod ad du
riciam & mollitudinem attinet.
Miſcent aut cum ea puluerem iſtius generis
catillorum ueterum fractorum, aut lateris uſti & triti: itaque terram ſic cum pul
uere permiſtam formant piſtillo, quam deinde exiccant: hi etiam catilli quò
uetuſtiores fuerint, eò ſunt ſicciores atque meliores.
At mortariola in quibus
catilli formantur, duorum ſunt generum, minora ſcilicet & maiora.
In min o
ribus conficiuntur catilli cinerei, in quibus argentum uel aurum, quod plum­
bum combibit, purgatur: in maioribus item cinerei, in quibus argentum ab
ære & plumbo ſeparatur.
Vtraque uerò ex orichalco fiunt: atque ima ſui parte
fundum non habent, ut catilli integri ex eis eximi poſſint.
Piſtilla quoque du
plicia ſunt, minora ſcilicet & maiora: utraque etiam orichalcea, è quibus inferi­
us eminet tuber rotundum: atque id tantummodo in mortariolum impreſſum
format cauam catilli partem.
Quæ uerò ipſi contigua eſt, ſuperficiei morta­
rioli reſpondet.
Mortariolum A. Mortariolum inuerſum B. Piſtillum C.
Eius tuber D. Alterum piſtillum E.
65[Figure 65]
Hæc hactenus: nunc de uenarum experiendarum præparatione dicam: præ­
parantur autem urendo, torrendo, tundendo, lauando: ſed certum uenæ pon
dus ſumere neceſſe eſt, ut ſciri poſſit quotam eius partem iſtiuſmodi præpa
rationes conſumpſerint: uerum uritur durus lapis cum metallo permiſtus, ut
duricie depoſita poſſit tundi & lauari.
Duriſſimus uerò priuſquam uritur
aceto perfunditur, ut citius igni molleſcat: ſed lapis mollis primò frangendus
eſt malleo, & in mortario tundendus, atque redigendus inpuluerem: deinde la

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index