Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1auripigmentum, ſandaracam à uenis metallicis ſeparat: id habet pares por­
tiones recrementi ferri, toſi albi, ſalis.
Sed poſtquam tales ſucci fuerint ſecre
ti, ipſæ uenæ arida uini fece ad eas adiecta excoquuntur.
Eſt quod ab igni
tuetur ſtibium, ne id conſumat: et à ſtibio metalla, quale eſt quod conſtat ex
paribus portionibus ſulfuris, halinitri præparati, ſalis liquati, atramenti ſu­
torij ſimul in urina uel lixiuio coctorum, donec nullus odor affletur è ſulfu­
re: quod fit trium uel quatuor horarum ſpacio.
Eſt præterea operæ precium
ſubijcere aliquas alias miſturas.
Accipito uenæ ut conuenit præparatæ par
tès duas, ſcobis ferri elimatæ partem unam, ſalis item partem unam: atque mi­
ſceto: deinde ea inijcito in catillum fictilem, & in fornacula locato: ubi igni
reſoluta confluxerint, maſſula in fundo catilli reſidebit.
Vel accipito uenæ
et ochræ plumbeæ pares portiones, atque cum ipſis miſceto paucam ferri ſco
bem elimatam, & inijcito in catillum: tum ſuper ipſam miſturam ſpargito ſco­
bem ferri elimatam.
Vel accipito uenam in puluerem contritam, eamque ſpar
gito in catillum: deinde ei inſpergito tantundem ſalis ter aut quater urina
madefacti & rurſus torrefacti: tum iterum atque iterum uenæ puluerem & ſa
lem: poſtea catillum operculatum & oblitum imponito in carbones arden
tes.
Vel accipito uenæ partem unam, globulorum plumbeorum partem u­
nam, uitri Venetiani partem dimidiam, recrementi uitri tantundem.
Vel ac
cipito uenæ partem unam, globulorum plumbeorum partem unam, ſalis
partem dimidiam, aridæ uini ſiccæ quartam unius partis, fecis aquarum, quæ
aurum ab argento ſecernunt tantundem.
Vel accipito pares portiones ue­
næ præparatæ, & pulueris in quo item inſunt pares portiones minutorum
plumbi globulorum, ſalis liquati, ſtibij, recrementorum ferri.
Vel accipito
pares portiones uenæ, in qua ineſt aurum, atramenti ſutorij, fecis uini ſiccæ,
ſalis.
Hactenus de additamentis. In fornaculam autem eo, quo dixi, modo
præparatam primo tegulam imponito: deinde prunas ſuper eam conijci­
to, electosque carbunculos: nam ex minus bonis multum fit cineris, qui circum
tegulam collectus operationem ignis impedit: tum catillos fictiles forcipe
ſub tegulam locato, & ſub priorem ipſius partem ponito carbonem arden­
tem, ut catilli citius calefiant: quem, cùm plumbum inijciendum fuerit in eos,
uel uena, rurſus forcipe eximito.
Poſtquam autem catilli excandeſcent igni,
primò per cannam ferream duos pedes longam & capacem digiti cinerem
uel carbunculum, ſi quis in eos inciderit, ſpiritu difflato & diſpergito: quod
idem faciendum erit, ſi cinis uel carbunculus in catillos cinereos inciderit:
deinde plumbeum globulum inijcito forcipe: quod plumbum ubi in fumum
uerti, conſumique cœperit, ad ipſum addito uenam præparatam in charta in­
uolutam.
Multo autem artifici præſtat eam inuoluere in chartam, ſicque im­
ponere in catillos, quàm æneo cochleari in ipſos infundere.
Cùm enim ca­
tilli ſint parui, ſi cochleari uſus fuerit, non raro aliquam uenæ partem diffun
dit.
Charta uerò cremata carbunculo forcipe prehenſo uenam moueto, ut
plumbum eam combibat, cumque ipſo metallum uenæ miſceatur: quæ mi­
ſtio cùm facta fuerit, tunc recrementum partim circum eam ad catillos adhæ­
rescit, nigrique annuli ſpeciem quandam gerit: partim innatat plumbo cum
auro uel argento permiſto: quod mox ab eo auferto.
Plumbum autem omni­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index