Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ſtæ dimidiam drachmam. Quod ſi etiam tum repugnabit, tantundem fecis
aceti, aut aquarum, quæ aurum ab argento ſecernunt, etiam uſtæ, atque maſſu­
la in fundo catilli reſidebit: quam iterum coquito in altero catillo fictili, ter­
tiò in cinereo.
Sed utrum pyrites aurum in ſe contineat necne, anteaquam
in fornacula excoquatur, ſic cognoſcimus.
Si ter crematus, ter acri aceto re­
ſtinctus, non fuerit fractus, nec ei color immutatus, auri particeps eſt: ſed a­
cetum, quo reſtinguitur, permiſtum ſit, uel cum hominis urina uel cum ſale,
qui in ipſum coniectus & ſæpius agitatus triduo reſoluitur: nec pyrites au­
ro caret, qui cùm crematus coticulæ atteritur, eam eodem modo colorat, quo
cùm atterebatur crudus, colorabat.
Nec auri expers eſt is, cuius ramentum lo­
tura collectum igni coctum facilè liqueſcit, olet parum, pulchrum remanet:
ſed id ipſum cùm igni coquitur, in carbonem excauatum inijcitur, & altero
carbone tegitur.
Quinetiam uenam auri, ſeu potius eius arenam & ramentum
lotura, uel puluerem alio modo collectum ſine igni experimur: nam eius pau­
lum aqua madefacti & igni ſic calfacti, ut odorem incipiat expirare, pars una,
argenti uiui partes duæ primò conijciuntur in patinam ligneam, catini mo
do profundam: & commiſcentur: deinde cum pauca urina duarum horarum
ſpacio conteruntur: & quidem piſtillo ligneo, donec miſtura farinæ ex aqua
ſubactæ inſtar craſſeſcat: & nec argentum uiuum à ramento lotura collecto,
neque ramentum lotura collectum ab argento uiuo dinoſci poſſit.
Tum aqua
calida uel ſaltem tepida, in patinam infuſa uſque eo lauatur dum effundatur pu
ra: deinde in eandem patinam infunditur frigida, ac mox argentum uiuum,
quod aurum omne abſorbuit, à reliquo ramento lotura collecto ſecretum in
unum confluit: poſtea id ab auro hac ratione ſeparatur.
Olla tegitur linteo,
filorum lini xylini contextu facto, uel aluta tenui: in cuius mediam partem ma
nu depreſſam miſtura infunditur: poſt aluta complicata funiculo incerato
ligatur, & argentum uiuum per eam expreſſum patina excipit.
Aurum ue­
rò, quod in aluta reſedit, in catillum fictilem effunditur, atque ardentibus car
bonibus appoſitis purgatur.
Alij ſpurciciam non eluunt aqua calida, ſed a­
cri lixiuio & aceto: eos enim liquores in ollam infundunt, & in eandem ra­
mentum lotura collectum cum argento uiuo permiſtum conijciunt: mox ol­
lam reponunt in loco tepido, poſt horas quatuor & uiginti liquores cum ſpur
cicia effundunt, & argentum uiuum eo, quo dixi, modo ſeparant ab auro: de­
inde in urceum, in terra defoſſum, hominis urinam infundunt: & urceo im
ponunt ollam, cuius fundum habet foramen: inque eam aurum inijciunt, & o­
perculo tectam oblinunt: etiam quà cum urceo coniungitur: tum igni coquunt
donec rubeſcat olla.
Refrigeratum poſtremò aurum, ſi æs in eo ineſt, cum plum
bo excoquunt in catillo cinereo, ut id ipſum æs ab eo ſeparari poſſit: ſin ar­
gentum, ab eo aqua, quæ hæc duo ſecernit metalla, ſeparant.
Quidam, cùm
aurum ſecernunt ab argento uiuo, miſturam in alutam non infundunt, ſed
eam inijciunt in uas fictile cucurbitinum, quod in fornacula locatum carbo
nibus ardentibus ſenſim calfaciunt: mox operculi foramen bractea ferrea te
gunt: quæ humore ſudat.
Sed quamprimum amplius non ſudauerit, eam lu
to oblinunt: & ad breue tempus coquunt: poſt operculum de olla remouent:
& argentum uiuum, quod ad ipſum adhæret, pede leporino detergentes ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index