Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1eandem operam reſeruant: ſed hac ratione argenti uiui plus, illa minus perit.
At uena argenti ſi diues fuerit, quale eſt argentum rude, ſed ſæpius ſui colo
ris uel plumbei, rarius cinereum, nigrum, rubrum, purpureum, luteum, poſt
quam purgatum & calefactum fuerit, eius centumpondium, minus pondus
intelligo, in plumbi, in catillo cinereo liquefacti, unciam conijcitur & coqui
tur, uſque eò, dum miſtura exhalet plumbum: ſin pauper uel mediocris, pri­
mò exiccari debet, deinde comminui, tum ad eius centumpondium plum­
bi uncia adiungi, & in catillo fictili coqui quoad liqueſcat.
Quæ ſi mox ignis
calore liquata non fuerit, ei oportet paucum puluerem primi additamenti
compoſiti inſpergere: atque ſi tunc etiam liquata non fuerit, iterum atque iterum
paucum donec liqueſcat & recrementum exſudet: ut uerò id citius perficia­
tur puluis inſperſus agitetur filo ferreo: poſtquam catillus è fornacula fue­
rit exemptus, temperatura infundatur in foramen lateris cocti: ubi cùm re­
frixerit à recremento purgata, inijciatur in catillum cinereum & coquatur,
uſque dum ipſa omne plumbum exhalet.
Argenti, quod in catillo remanet,
pondus indicat quotam argenti portionem uena in ſe contineat.
Sed æris
uenam ſine plumbo experimur: nam ſi cum eo fuerit excocta, æs euolare ſo
let & diſſipari: itaque talis uena certo pondere primo uritur & acri igni cre­
matur circiter ſex aut octo horas.
Deinde cùm refrixerit, comminuitur & la­
uatur: tum ramentum lotura collectum rurſus crematur, comminuitur, laua­
tur, ſiccatur, expenditur: portio, quam, dum cremaretur & lauaretur, perdi­
dit, reuocatur ad calculos: quod ramentum lotura collectum pro pane, ex ue­
na æris conflato, habetur: huius tria centumpondia cum ſquamæ æris, hali­
nitri, uitri Venetiani ſingulorum totidem centumpondijs commiſta in catil­
lum triangularem inijcito, eumque in circulum ferreum, qui eſt in foco cami­
ni ante follem duplicatum collocatus, imponito: & carbone, ut ne quid in ue­
nam excoquendam incidat, & citius liqueſcat, tegito.
Primò autem ſpiritum
folle leniter efflato ut uena ſenſim igni caleſcat: deinde ualenter: tum ualenti
us, donec liqueſcat, & quæ ad eam addita ſunt, ignis conſumat, atque ipſa, quic­
quid habet recrementi, exſudet: poſtea catillum extractum refrigerato, ac eo
tandem fracto inuenies æs, quod expendito ut ſcire poſſis quotam rurſus
uenæ partem ignis conſumpſerit.
Quidam uenam ſemel tantummodo cremant,
comminuunt, lauant: atque iſtiuſmodi ramenti lotura collecti accipiunt tria cen­
tumpondia, ſalis communis, fecis uíni uſtæ, recrementi uitri, ſingulorum cen­
tumpondium
unum: & ea coquunt in catillo triangulari: qui, ubi refrixerit, in­
uenitur maſſula æris puri, ſi uena eius metalli diues ſuerit: ſin minus, maſſu­
la lapidea, cui æs eſt immiſtum: quæ rurſus crematur, tunditur, iterumque ex­
coquitur in altero catillo fictili, adiectis lapidibus facile liqueſcentib.
& hali
nitro: atque reſidet in fundo catilli æris puri maſſula.
Quod ſi ſcire uolueris,
quota in ipſo argenti portio inſit, id ad ipſum adiecto plumbo excoquito in
catillo cinereo: de quo experimento dicam poſtea.
Qui uerò mox ſcire cupi
unt, quotam argenti portionem uena æris in ſe contineat, hi eam cremant,
comminuunt, lauant, cum ramenti lotura collecti, centumpondio paucam ſpu­
mam argenti fuluam commiſcent, miſturam inijciunt in catillum, quem ſub te
gulam ardentis fornaculæ collocant, ad horæ dimidiæ ſpacium: ubi cùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index