Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1citatur, donec omne plumbum candidum ex inferiore carbonis foramine
defluxerit in catinum.
Vel accipito carbonem magnum, eumque excauato &
luto oblinito, ne uena candens exiliat.
Præterea in media eius parte facito fo
ramen paruum: magnum aut foramen carbunculis minutis completo: ſuper
quos uenam proijcito: at in paruum foramen imponito ignem, & follis ma­
nualis narem ut ignem excitare poſſis: uerùm carbonem eum locato in fo­
uea luto oblita: in qua excoctione perfecta inuenies maſſulam plumbi can­
didi.
At uenam plumbi cinerei hoc modo experimur: eius fragmenta in ca
tillum fictilem inijcimus, & ſub tegulam ardentis fornaculæ collocamus:
quamprimum calefacta fuerint, ſtillant plumbo: quod in unam maſſulam con
fluit.
Venam uerò argenti uiui ſic experiri conuenit: cum parte una fragmen
torum eius tres partes pulueris carbonum, et manipulum ſalis commiſceto: miſturam
in catinum, uel ollam uel urceum inijcito, operculo tegito: luto oblinito: in car­
bones ardentes imponito: poſtquam ei inſederit uſtæ color catinum extra­
hito: nam ſi diutius ipſum coxeris, miſtura argentum uiuum, unà cum fumo
exhalat: quod ipſum in fundo catini uel alterius uaſis refrigerati inuenitur.

Aut uenam eius tritam inijcito in uas fictile cucurbitinum, & id in fornacu­
lam imponito, atque operculo, cui longa eſt naris, contegito: nari autem ſup­
ponito ampullam, quæ recipiat argentum uiuum, quo ipſa ſtillat: ſit uerò a­
qua frigida in ampullam infuſa, ut argentum uiuum igni concalefactum con­
tinuo refrigeretur & confluat: nam argentum uiuum ui ignis in ſublime fer
tur, & per operculi narem in ampullam defluit.
Experimur etiam uenam ar­
genti uiui eodem plane modo, quo eam excoquimus: quem ſuo loco expli­
cabimus.
Poſtremò uenam ferri experimur in camino fabri ferrarij: eadem
uritur, comminuitur, lauatur, ſiccatur: magnes in ramentum lotura collectum
imponitur, qui ſcobem ferream ad ſe trahit: ea pennis deterſa catino excipi­
tur: atque magnes uſque eò in ramentum lotura collectum imponitur, & ſcobs
detergitur, dum reſtet, quam ad ſe alliciat.
Ea aut ſimul cum halinitro coqu
tur in catino donec liqueſcat, & ex ea ferrea maſſulula confletur.
Quod ſi ma
gnes citò, facileque ſcobem ad ſe traxerit, uenam ferri diuitem eſſe conijcimus:
ſi tardè, pauperem: ſi prorſus eam reſpuere uiſus fuerit, ferri paulum, aut ni­
hil in ſe continere.
Sed de experimento uenarum metallicarum ſatis: nunc di­
cam de metallorum experimento.
Quod utile eſt tum monetarijs & merca
toribus, qui metalla emunt & uendunt: tum metallicis, ſed maxime domi­
nis & præfectis fodinarum: atque dominis & præfectis officinarum, in qui­
bus metalla excoquuntur, aut alterum ab altero ſeparatur.
Primò autem di­
cam quomodo experiri conueniat quotam precioſi metalli partem uile in ſe
contineat: ſed aurum & argentum habentur nunc precioſa, reliqua uerò o­
mnia uilia.
Quondam metalla uilia combuſta ſunt, ut precioſa pura haberi
poſſent.
Veteres etiam uſtione indagarunt quotam argenti portionem au­
rum in ſe contineret: eoque modo omne argentum conſumebatur: quæ non le­
uis iactura fuit: attamen Archimedes nobilis mathematicus, Hieroni regi gra
tificaturus inuenit rationem idem deprehendendi non admodum promptam,
& qua maſſa magna accuratius quam parua explorari poteſt: quam in commen
tarijs
exponam.
Sed chymiſtarum ſectatores oſtenderunt rationem ſecernendi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index