Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1aquam infundunt, quanta ſuperat lapidem: atque æs liquidum è catillo in lapidem
effundunt: ex quo dilapſo globuli minuti fiunt.
Alij æs liquefactum mox fun
dunt in aquam atque agitant uſque eò dum diſſolutum abeat in globulos: niſi uerò
æs fundatur & ex eo efficiatur bractea, uel in globulos reſoluatur, uel lime­
tur, ignium ui non facile liqueſcit in catillo cinereo.
Quod ſi liquefactum non fue
rit, omnis labor fruſtra eſt ſuſceptus.
Eodem aut modo quo æs in globulos
argentum & plumbum reſoluuntur, ut iuſtiſsimè appendi poſſint.
Sed redeo ad
æris experimentum.
Cùm æs iſtis modis præparatum fuerit, tunc ad quodque cen
tum pondium minorum ponderum, ſi fuerit æs quod plumbi & ferri expers eſt, &
quidem diues argenti, adijcito plumbi ſeſcunciam maiorum ponderum: ſi uerò æs plum­
bo
non caruerit, unciam: ſi ferri particeps fuerit, duas uncias.
Primò aut plum­
bum
imponito in catillum cinereum: deinde cùm fumare cœperit, adijcito æs: quod
unius horæ et quartæ eius partis ſpacio ignis conſumere ſolet unà cum plum
bo: id ubi factum fuerit argentum in fundo catilli conſpicies: citius tamen ignis u­
trunque conſumit ſi in fornacula coquantur, quæ aura inſpiratur: ſed ſatius eſt
ſuperiorem eius partem dimidiam operculo tegere, & fores feneſtratos non ſolum
apponere ad oſtiolum, uerum etiam feneſtram carbone uel lateris portiuncula clau
dere.
Quod ſi tale æs fuerit, à quo difficulter argentum ſeparatur, anteaquam
igni exploretur in catillo cinereo, plumbum primò inijciendum eſt in catillum fi­
ctilem: deinde æs adijciendum cum modico ſale torrefacto, ut & plumbum con­
bibat
æs, & æs purgetur à recremento, quo abundat.
Verum plumbum candi­
dum
quod argentum in ſe continet, neque ipſum in initio experimenti in catillum
cinereum inijcere oportet, ne una cum eo argentum, quod fieri ſolet, conſumat
& in fumum uertat: ſed poſteaquam plumbum fumare cœperit in catillo fictili,
tunc id ad ipſum adijcito: quo modo nigrum plumbum concipiet argentum, candi
dum uerò ebulliet, abibitque in cinerem: qui ligno in tenue ſciſſo remouetur.
Idem
fit ſi temperatura aliqua, in qua ineſt plumbum candidum, excoquitur.
Cùm ue
plumbum nigrum combiberit argentum, quod erat in plumbo candido, tunc de
mum in catillo cinereo coquitur.
At plumbum nigrum, cum quo argentum eſt per­
miſtum
, primo in catino ferreo, ſuper fornaculam ardentem ſtatuto, liqueſcat ſini­
to.
Dein ut æs in canaliculum ferreum fundito, tum ſuper incude malleo percuſſum
dilatato, & ex eo bracteam efficito: poſtremò in catillum cinereum inijcito: quod ex
perimentum dimidiæ horæ ſpacio poteſt perfici.
Vehemens eum ignis calor ei
obeſt: quare non eſt neceſſe neque dimidiam fornaculæ partem operculo tege­
re, neque oſtiolum eius occludere.
At metalla miſta ſignata, quæ monetæ nomi
nantur, hoc modo experimur.
Nummos argenteos minores ex acerui in fima
& ſuprema parte, eiusque laterib.
exemptos primo bene purgato: deinde in
catillo triangulari liquefactos uel in globulos redigito, uel ex eis bracteas ef
ficito: Maiores uerò qui pendunt drachmam, ſicilicum, ſemunciam, unciam dilatato:
tum beſſem minorem globulorum ſumito, uel par bracteæ pondus: itemque alte
rum beſſem: utrunque uerò ſeparatim charta inuoluito: poſtea duas plumbi par
ticulas in duos catillos cinereos prius calefactos inijcito: quanto aunt mone­
ta fuerit precioſior, tanto minore plumbi portione ad experimentum nobis o­
pus eſt: quanto uilior, tanto maiore: etenim ſi bes argenti tantummodo ſemun­
ciam
uel unciam æris in ſe continere dicitur, ad beſſem minorem adijcimus plumbi
ſemunciam, ſi ex æquis argenti & æris partibus conſtiterit, unciam: ſin in beſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index