Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 334 > >|
1qualia in ſeipſis exiſtant. Ita enim ſenſuum praejudica
facilè deponemus, & ſolo intellectu, ad ideas ſibi à
naturâ inditas diligenter attendente, hîc utemur.
III.
Senſuum perceptiones,
non quid revera ſit in
rebus, ſed quid hu­
mano compoſito pro­
ſit vel obſit, docere.
25

Quod agentes, percipiemus naturam materiae, ſive
corporis in univerſum ſpectati, non conſiſtere in
quòd ſit res dura, vel ponderoſa, vel colorata, vel alio
aliquo modo ſenſus afficiens: ſed tantúm in eo quòd
ſit res extenſa in longum, latum & proſunduma.
Nam,
quantum ad duritiem, nihil aliud de illâ ſenſus nobis
indicat, quàm partes durorum corporum mo­
tui manuum noſtrarum, cùm in illas incurrunt.
Si
enim, quotieſcunque manus noſtrae verſus aliquam par­
tem moventur, corpora omnia ibi exiſtentia recederent
eâdem celeritate quâ illae accedunt, nullam unquam
duritiem ſentiremus.
Nec ullo modo poteſt intelligi,
corpora quae ſic recederent, idcirco naturam corporis
eſſe amiſſura; nec proinde ipſa in duritie conſiſtit.

Eâdemque ratione oſtendi poteſt, & pondus, & colo­
rem, & alias omnes ejuſmodi qualitates, quae in ma­
teriâ corporeâ ſentiuntur, ex eâ tolli poſſe, ipſâ
remanente: unde ſequitur, at nullâ ex illis ejus natu­
ram dependere.
IV.
Naturam corporis non
in pondere, duritie,
colore, aut ſimilibus;
ſed in ſolâ extenſione
conſiſtere.
5
10
15
20

Duae verò adhuc cauſae ſuperſunt, ob quas poteſt
dubitari, an vera natura corporis in ſolâ extenſione
conſiſtat.
Una eſt, quòd multi exiſtiment,
corpora ſic poſſe rarefieri ac condenſari, ut rarefacta
plus habeant extenſionis quàm condenſata; ſintque
etiam nonnulli adeò ſubtiles, ut ſubſtantiam corporis
ab ejuſdem quantitate, atque ipſam quantitatem ab ex­
tenſione diſtinguant.
Altera eſt, quòd ubi nihil

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index