Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
1ceratis caret: uerum eorum loco in manibus habent chartam, in qua ſcribunt
quamque inſtrumenti, in poſteriorem perticam impoſiti partem, quam ligu­
la, & funiculus extentus, per eius tria foramina penetrans, demonſtrant, &
numeros paſſuum notant: eadem ligula indicat utrum funiculus in priorem
uel poſteriorem partem inclinet.
Penſilis autem, ut in libra, non eſt, ſed ad
inſtrumentum affixa, in eo quaſi iacet: ſed cuniculos iccirco metiuntur ut ſci
re poſsint quot paſsibus facti ſint altiores: quot paſſus inferior à ſuperiori
diſtet: quot paſſuum interuallum, nondum perfoſſum, ſit inter foſſores, qui
aduerſi cauant unam eandemque uenam uel fibram tranſuerſam, aut duas, qua­
rum altera in alteram uergit.
Inſtrumenti index A. Eius ligula B. Ligulæ foramina C D E.
9[Figure 9]
Sed redeo ad noſtras fodinas. Si menſor intus in cuniculis, uel foſsis laten
tibus
uoluerit arearum terminos conſtituere & pangere ſigno in ſaxum inciſo,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index