Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1inferioris axis tympanum dentatum circumagit, ipſum à rota, cuius pinnas
aquarum impetus percutit, uerſatum: ſi locus aquarum copiam ſuppeditat,
hanc machinam fabricari utiliſsimum eſt, & quòd nullo egeat uectiario, cui
merces danda ſit, & auram perpetuam puteo per longum canalem inſpiret.
Tympanum cauum A. Eius foramen ſpiritale B. Axis cui flabella
ſunt C. Eius tympanum quod exfuſis conſtat D. Axis in­
ferior E. Eius tympanum dentatum F. Rota G.
52[Figure 52]
Flabellorum uerò, quæ in formis ſuculæ uel axis incluſa tympanum & lo­
culamentum in ſe continent, tria ſunt genera: unum fit ex tenuibus tabulis,
altis & latis prout altitudo & latitudo tympani uel loculamenti poſtulat: al
terum ex tabulis æquè latis, ſed humilibus, ad quas tenuia & longa populi
uel alterius arboris lentæ reſegmina ſunt affixa: tertium ex tabulis proxi­
mis ſimilibus, ad quas alæ anſerum duplicatæ uel triplicatæ ſunt affixæ.
Hoc
minus uſitatum eſt quàm ſecundum: quod rurſus minus quàm primum.
In
cluduntur aut flabellorum tabulæ in quadrangulis ſuculæ uel axis partibus.
Primum flabellorum genus A. Secundum B. Tertium C.
Suculæ pars quadrangula D. Eiuſdem rotunda E. Vectis F.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index