Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1batillis tunditur. Quidam ſi talis arenula eis defuerit, pyram puluere, à car­
bonibus reſoluto, non aliter ac carbonarij tegunt.
At Goſelariæ compoſiti­
oni, in metæ figuram formatæ, atramentum ſutorium rubrum, quo deſtillat
pyrites uſtus, aquis madefactum illinunt.
Alibi autem ſemel uena uritur:
alibi bis, alibi ter, prout ipſius duricies id poſtulat.
Goſelariæ quidem cùm
pyrites tertiò uritur, is, qui in ſummo pyræ eſt collocatus, exudat, ut aliàs ſcri­
pſi, quiddam ſubuiride, aridum, aſperum, tenue: quod ignis non aliter ac a­
miantum non facile comburit.
Quinetiam perſæpe aqua immittitur in ue­
nam uſtam & adhuc calentem, hac de cauſa, ut magis molleſcat & friabilis
fiat.
Nam cùm uis ignium eius humorem exiccauit, aqua calentem facilius
diſſoluit: cuius rei maximum indicium ſunt ſaxa calcaria uſta.
Areæ A. Ligna B. Vena C. Metæ
figura D. Canalis E.
78[Figure 78]
Sed terra item effoſſa fiant areæ multò ampliores, & ad normam quadra
tæ: à quarum lateribus atque tergo muri ducantur, ut ignis ardorem magis
contineant: à fronte uerò ſimiliter patere debent.
In his ſeparatim uena
plumbi candidi uratur hoc modo.
Primò ligna circiter duodecim pedes
longa in area locentur, quater uiciſſim, recta & tranſuerſa.
Deinde maiora

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index