1experiendas uel excoquendas præter plumbum nobis opus eſt.
Etenim ſi fue
rit purpureus, eſt optimus, & uenæ plerunque non indigent ſingularis alicu
ius additamenti, ſi cæruleus, ad eas adijci debet panis ex pyrite uel alio quo
dam lapide æroſo conflatus: ſi luteus, ſpuma argenti & ſulfur: ſi ruber, nitri
recrementum & ſal: ſi uiridis, panis ex æroſis lapidibus conflatus, & ſpuma
argenti & uitri recrementum: ſi niger, ſal liquefactus, uel ferri recrementum
& ſpuma argenti, atque ſaxum calcarium candidum: ſi candidus, ſulfur & fer
rum quod uitio æruginis infeſtatur: ſi in uiridi candidus, ferri recrementum
& arenæ à lapidibus facile liqueſcentibus reſolutæ: ſi media eius pars lutea
fuerit & denſa, extimæ uerò uirides, eædem arenæ & ferri recrementum. Ve
rùm color fumi non modo nos docet de remedijs, quæ cuique uenæ ſunt ad
hibenda, ſed etiam ferè de ſuccis concretis cum ea permiſtis, qui talem fumum
emittunt: nam plerunque cæruleus ſignificat uenam cæruleo eſſe infectam: lu
teus auripigmento: ruber, ſandaraca: uiridis, chryſocolla: niger, bitumine
nigro: candidus, candido: in uiridi candidus, eodem eum chryſocolla per
miſto: cuius media pars eſt lutea & extimæ uirides, ſulfure. Quanquam terræ
aliæque res foſſiles cum metallis permiſtæ, interdum aſſimilem fumum emittunt.
Quod ſi uenæ participes fuerint ſtibij, ad eas adijcitur ferri recrementum: ſi
pyritæ, panis ex lapide æroſo conflatus, & arenæ à lapidibus facilè liqueſcen
tibus reſolutæ: ſi uenæ ferri, pyrites & ſulfur: ut enim uenæ cum ſulfure per
miſtæ additamentum eſt ferri recrementum, ita contrà auri uel argenti ue
næ, ferri uena infectæ, à qua non facile ſeparantur, ſulfur: ſed etiam arenæ à
lapidibus facile liqueſcentibus reſolutæ. Sal autem artificioſus ad uenas ex
periendas aptus multis modis conficitur: primò ex paribus portionibus
aridæ uini fecis, aceti, hominis urinæ ſimul decoctis donec in ſalem uertan
tur. Secundo item ex paribus portionibus cineris, quo infectores lanarum
utuntur, calcis, aridæ uini fecis purgatæ, ſalis liquati: etenim ſingulorum li
bra conijcitur in hominis urinæ libras uiginti. Deinde omnia decocta ad ter
tias colantur: tum ad reſiduum ſalis non liquati libra adijcitur, & eiuſdem un
ciæ quatuor, atque lixiuij libris octo ſuperfuſis ſimul in olla, argenti ſpuma in
trinſecus obducta, coquuntur uſque dum exiccata ſal fiant. Tertiò ſic confici
tur: ſal non liquatus, & ferrum, quod rubigine infeſtatur, inijciuntur in uas:
quod hominis urina ſuperfuſa operculo tegitur, ac triginta diebus reponi
tur in loco tepido: poſtea ferrum urina lauatur & ſeponitur, reliqua uerò tan
diu coquuntur quoad in ſalem mutantur. Quartò, ſal artificioſus hoc modo
fit. In lixiuio ex calcis & cineris, quo infectores lanarum utuntur, paribus por
tionibus facto, pares portiones ſalis, ſaponis, aridæ uini albi fecis, halinitri
coquuntur uſque ad eum finem dum in ſalem abeant: is ramentum lotura col
lectum miſtum, liquefacit. At halinitrum iſto modo præparatur, ut ad uenas
experiendas aptum ſit: ipſum in ollam, argenti ſpuma intrinſecus obductam,
inijcitur, & lixiuium ex calce uiua factum ſæpius ſuperfunditur & coquitur
uſque dum ignis id conſumat. Quod ſi halinitrum non inflammatur igni à
quo ipſum ſal, ex lixiuio, quod calcem combibit, ortus, tuetur, præparatum
eſt. Sed in primis laudantur ſequentes compoſitiones, quæ omnem uenam
excoquunt, quam ardor ignis difficulter diſſoluit & diffundit: quarum una