At duabus de cauſis uenæ uruntur: uel enim ut ex duris molles & fragi
les factæ facilius aut tundi malleis pilisúe, aut mox excoqui poſſint: uel ut
res pingues comburantur ſulfur ſcilicet, bitumen, auripigmentum, ſandaraca: ſed
sulfur ſæpius in uenis metallicis ineſt, & plerunque plus quàm cætera nocet
metallis omnibus, excepto auro: uerùm maximè nocet ferro, minus plum
bo candido quàm uel cinereo, uel nigro, uel argento, uel æri. Quoniam ue
rò rariſſimè inuenitur aurum, in quo non ſit argentum, etiam uenæ auri ſul
fur in ſe continentes urendæ ſunt priuſquam excoquantur: etenim ſulfur in
cinerem reſoluit metallum in uehementiſſimo fornacum igni, atque ex eo re
crementum efficit: idem agit bitumen: imo interdum argentum conſumit:
quod in cadmia bituminoſa licet uidere. Sed nunc ad urendi modos uenio: &
primò quidem ad eum, qui omnib. uenis communis eſt. Terra tantummodo effoſſa
fit area quadrangula ſatis magna & à fronte aperta: ſuper quam ligna continenter
componuntur: & ſuper ea alia ligna tranſuerſa item continenter locantur: quocirca hanc
lignorum ſtruem noſtri cratem appellant: id uerò iteratur uſque dum ſtrues illa cubitum
unum uel duo fiat alta: tum ſuper eam imponuntur uenarum qualiumcunque mal
leis comminutarum fragmenta: primò maxima, deinde mediocria, poſtre
mò minima: ſicque coagmentatio clementer aſſurgens metæ forma figura
tur. Ne uerò diſſipetur eiuſdem uenæ arenula aquis madida ipſi illinitur, &