Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 83[Figure 83]
Pila autem efficiuntur ex tigillis nouem pedes longis, quadrangulis, un­
diquaque
latis ſemipedem: cuiusque caput ferreum ita ſe habet.
Inferior eius
pars
longa eſt tres palmos, ſuperior totidem: inferioris partis media pars lata et
craſſa
eſt palmum, longa duos palmos: infima extuberat ut fiat lata quinque di­
gitos
, craſſa totidem, longa duos: ſuprema etiam ipſa extuberat: fitque lata et craſ­
ſa
ſeſquipalmum, longa duos digitos: ſuperius ubi includitur in pilo perfora­
ta
: ſimili modo pilum ipſum terebratum eſt: atque per utriuſque foramen penetrat
cuncus
ferreus latus: qui continet caput ne de pilo decidat.
Vt uerò pilum conti­
nenter
uenarum fragmenta uel ſaxa tundens non frangatur inter ipſum & ſupremam
partis
inferioris partem ponitur lamina ex ferro quadrangula, craſſa digitum, la
ta
digitos ſeptem, alta ſex.
Qui uerò tria pila faciunt, ut plerique faciunt, ea multo
maiora
faciunt: etenim cum quadrangula exiſtant, undique lata ſunt tres pal­
mos
: cuiuſque autem caput ferreum ita ſe habet: totum longum eſt pedes du­
os
& palmum: inferius ſexangulum: ubi latum & craſſum exiſtit digitos ſe­
ptem
.
Inferior eius pars, quæ ex pilo extat, longa eſt pedem & palmos duos:
ſuperior
, quæ in eo includitur, palmos tres: inferiore eius parte lata & craſſa
palmum.
Deinde paulatim fit anguſtior & tenuior, ut ſuperiore parte mane­
at
lata digitos tres & dimidium, craſſa duos: ubi anguli quodam modo reci
ſi
ſunt: eaque parte perforatum eſt.
Foramen uerò longum digitos tres, latum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index