Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
Quinetiam priuſquam arca curta eſſet inuenta, & cribrum anguſtum me
tallorum uenæ inprimis uerò plumbi candidi, ſiccæ pilis tuſæ lauabantur in
amplo lacu, ex una uel duabus arborib.
cauato: ad cuius caput erat abacus,
in quem uena comminuta conijciebatur: quam lotor rutro ligneo, cui lon­
gum erat manubrium, detrahebat in lacum, & aqua in eum immiſſa uenam
eodem rutro agitabat.
Lacus A. Abacus B. Rutrum ligneum C.
99[Figure 99]
Area autem curta eſt ſuperiore parte, qua per canaliculum in eam aqua de­
fluit, anguſta: nempe lata tantummodo pedes duos: inferiore latior, pedes
ſcilicet tres & totidem palmos: ad latera uerò longa pedes ſex affixæ ſunt
tabellæ altæ palmos duos: cæteris ſimplicis canalis capiti ſimilis eſt, niſi quod
in medio non eſt depreſſa: ſub hac eſt canalis tranſuerſus tabella humiliore
clauſus: in hac area non uenæ modo agitatæ rutro ligneo lauantur, ſed ado­
leſcentes etiam metallorum ramenta, in eam coniecta, ſecernunt à ſaxorum
glareis, & in uaſa colligunt: ea metallici nunc raro utuntur: adoleſcentium eum
negligentia ſæpius deprehenſa in cauſa eſt cur in eius lo cum ſucceſſerit cri­
brum anguſtum: quin limus, qui in canali reſedit, ſi uena diues fuerit, ſubla­
tus in cribro anguſto, uel in area linteis extenſis contecta lauatur.
Area A. Canaliculus B. Tranſuerſus C. Rutrum ligneum D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index