Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
aurum. Machinæ unica eſt rota, quam riui impetus eius pinnas percutiens
uerſat: axi ab altero rotæ latere exiſtunt longi dentes: qui pila attollunt, ue-
namque ſiccam contundunt: mox in rotundum molæ receptaculum iniecta,
& ſenſim per eius foramen illapſa molitur in farinam.
Inferior lapis molaris
eſt quadrangulus, ſed formam habet rotundam, in qua mola rotunda uerſa
tur: atque foramen, ex quo farina in primum uas delabitur.
Verùm axiculi fer
rei ſubſcus in mola, codax in trabis catillo includitur: cuius axiculi tympa-
num, quod ex fuſis conſtat, à tympano axis dentato circumactum molam uer
ſat.
Vt uerò farina continenter incidit in primum uas, ita etiam aqua: quæ rur
ſus ex eo effluit in ſecundum, quod humilius eſt: & ex ſecundo in tertium,
quod humilimum: ex tertio plerunque in lacuſculum ex una arbore cauatum:
in unoquoque autem uaſe ineſt argentum uiuum, unicuique aſſerculus eſt im-
poſitus & ad ipſum affixus: per cuius medij foramen penetrat axiculus ſta-
tutus: is ne altius quàm oportet, in uas deſcendat, qua aſſerculum attingit, ex-
tuberat: ad eius inferius caput duæ tabellæ inter ſe tranſuerſæ affiguntur, quas
tertia decuſſat: ſuperiori codax eſt in trabis catillo incluſus: at circum quenque
axiculum eſt paruum tympanum, quod ex fuſis conſtat: quorum quodque uer
ſatur à paruo tympano dentato, quod eſt circum axiculum ſtratum, cuius al-
terum caput in magno axe ſtrato incluſum eſt: alterum in tigni cuiuſdam ca-
uo craſſis laminis ferrato: itaque tabellæ, quarum ternæ in ſingulis uaſis in or
bem torquentur, farinana cum aqua permiſtam agitantes etiam minutula au-
ri ramenta ab ea ſeparant: quæ delapſa argentum uiuum in ſe trahit atque pur-
gat.
Sordes uerò aqua rapit: argentum uiuum in alutam, uel linteum lini xy
lini contextu factum infunditur: quæ cùm, ut aliàs ſcripſi, comprimitur, ar-
gentum uiuum per eam defluit in ollam ſubiectam: aurum in ea remanet pu
rum.
Alij in locum uaſorum tres canales latos ſubſtituunt: quorum quiſque
habet axiculum angulatum: in quo ſenæ tabellæ anguſtæ incluſæ ſunt, &
ad eas totidem tabellæ latiores tranſuerſæ affixæ: quas aqua immiſſa percu
tiens circumagit: hæ farinam cum aqua permiſtam agitantes metallum ab
ea ſecernunt: ueruntamen ſi farina, in qua auri ramenta inſunt, purgatur, pri-
or lauandi ratio hac longe præſtat, quod ea argentum uiuum, quod in uaſis
continetur, ſtatim ad ſe alliciat: ſi farina, in qua lapilli nigri, ex quibus confla
tur plumbum candidum, inſunt, minime eſt aſpernanda.
Quanquam rami
abiegni conuoluti, & in canales, in quibus talis farina de mola per canalicu-
lum in eos delapſa lauatur, impoſiti utiliores ſunt: nam lapilli uel ab eis reti-
nentur, uel, ſi aqua ipſos rapit, de eis decidunt & ſubſidunt.
Machinæ rota A. Axis B. Pila C. Molæ receptaculum rotundum D.
Eius foramen per medium penetrans E. Inferior lapis molaris F.
Eius forma retunda G. Eiuſdem foramen H. Axiculus ferreus I.
Eius ſubſcus K. Trabs L. Axiculi ferrei tympanum quod ex fuſis
conſtat M. Axis tympanum dentatum N. Vaſa O. Aſſerculi P.
Axiculi ſtatuti Q. Eorundem pars extuberans R. Eorundem tabellæ S.
Eorundem tympana quæ ex fuſis conſtant T. Axiculus ſtratus in axe
incluſus V. Eius tympana dentata X. Tres canales Y. Eorum
axiculi Z. Tabellæ rectæ AA. Tabellæ tranſuerſæ BB.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index