Simili modo ſtibij uena, ſi reliquorum metallorum expers fuerit, exco
quitur in ſuperioribus ollis: quæ duplo ſunt maiores quàm inferiores. Sed
quantæ illæ fuerunt, ex panibus cognoſcitur: quibus non omnibus in locis
idem eſt pondus: nam alibi conficiuntur pendentes ſex libras, alibi decem,
alibi uiginti: cùm excoctor in eo labore operam conſumpſerit, ignem aqua
reſtinguit: opercula de ollis remouet: circum & ſuper eas terram, cum cine
re permiſtam, conijcit: panes, ubi refrigerati fuerint, ex ollis eximit. Altera ue
rò uenæ argenti uiui excoquendæ ratio hæc eſt. Ollæ uentroſæ in ſuperio
rem fornacis quadrangulæ partem patentem impoſitæ uena comminuta com
plentur, atque operculis, quibus ſingulis eius tintinabuli, quod uulgus cam
panam nominat, figura eſt ac naris oblonga, teguntur & oblinuntur: ſingu
la uaſa fictilia, quæ parua ſunt, & in cucurbitæ figuram formata, binas nares
recipiunt, itemque oblinuntur: mox aridis lignis in inferiore fornacis parte col
locatis, & accenſis uena coquitur, donec omne argentum uiuum in opercu
lum, quod ſuperioris ollæ loco eſt, feratur: id deinde ex naribus defluens,
uaſa fictilia cucurbitina recipiunt.

Ollæ A. Opercula B. Naris C. Vaſa fictilia cucurbitina D.