Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 123[Figure 123]
Quidam id genus arenas in alueo lauant amplo: is in domicilio duobus
funiculis ex trabe ſuſpenditur, ut facile agitari poſſit: inque eum arena conijci
tur, & aqua infunditur.
Deinde alueus agitatur: tum aqua limoſa effunditur,
rurſusque infunditur pura: quod iterum atque iterum fit.
Quo modo auri ra­
menta in poſteriori aluei parte reſident, quod grauia ſint: arenæ in priore,
quod leues.
Hæ autem abijciuntur, illa ad excoquendum reſeruantur. Redit
uerò qui lauat ſubinde ad opus: uerùm hac lauandi ratione metallici raro u­
tuntur, monetarij & aurifices ſæpe, cùm lauant aurum, argentum, æs.
Sed eo­
rum alueus tres tantummodo habet anſas: quarum unam, cùm alueum agi­
tant, manibus prehendunt: in reliquas duas unicus funiculus includitur: quo
ille ſuſpenditur de trabe, uel de ſtipite, quem ſuſtinent chelæ duorum ſtipi­
tum ſtatutorum & in terra defixorum.
At metallici in alueo paruo experi­
menti gratia frequenter lauant uenas.
Is autem, cùm agitatur, in manibus te­
netur, & ſæpe altera manu concutitur: alioqui hæc lauandi ratio ab illa non
differt.
Alueus amplus A. Funiculi B. Trabs C. Alueus alter
amplus quo monetarij utuntur D. Alueus paruus E.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index