Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1tuor aſſerum complexu coercent & continent, atque totum luto craſſo ſuperi
us obducunt: in hunc primo imponunt arida & parua piceaſtri ligna, dein­
de ſuper ea uenam fractam inijciunt: tum ei ſuperimponunt ligna, &, quò ſpi
rat uentus, incendunt: quo modo uena ſtillat plumbo: lignis igni conſum­
ptis cineres & carbones deuerrunt.
Guttas uerò plumbi, quæ ceciderunt in
focum & iam frigore concreuerunt, forcipe exemptas in alueum conijciunt,
atque ex liquatis in catino ferreo panem conficiunt.
Focus in quo uena excoquitur A. Focus in quo plumbi guttæ iacent B.
Forceps C. Alueus D. Ventus E.
170[Figure 170]
Alij denique capſam longam pedes octo, latam quatuor, altam duos, totam
ferè arena complent & lateribus ſternunt, atque ſic focum efficiunt.
Capſa in
medio habet ligneum codacem, qui uerſatur in forma duorum tignorum in­
ter ſe tranſuerſorum: ea ſunt dura, craſſa, in terra defoſſa, utrinque perforata: in
quæ foramina pali cuneati adiguntur, ut tigna immobilia maneant: capſa cir­
cumagi & in uentum, ex quacunque cœli parte flantem, obuerti poſſit.
In tali
foco locant ferream cratem, tam longam & latam quàm ipſe eſt, altam uerò
dodrantem: cui pedes ſex ſunt, bacilla autem tranſuerſa tam multa ut fer­
me contigua ſint: crati ligna tedæ imponunt, & ſuper ea uenæ fragmenta: ſu
per quæ rurſus ligna tedæ, his accenſis uenam excoquunt: cuius plumbum ci
nereum, quo ſtillat, quia minime comburitur, hæc excoquendi ratio utiliſſima

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index