Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 172[Figure 172]
At aurum ab argento hac ratione ſecernitur. Temperatura primum adie
cto
plumbo coquatur in catino cinereo uſque dum omne plumbum exhalet,
atque
eius bes æris tantummodo drachmas quinque, aut ſummum ſex, in ſe con
tineat
: nam ſi plus æris in ipſa fuerit, argentum ab auro ſeparatum mox rur­
ſus
cum eo coniungitur: tale argentum, in quo aurum ineſt, liquatum uel for­
metur
in globulos bacillo inferius diffiſſo agitatum, uel in canaliculum fer­
reum
infundatur, & ex refrigerato efficiatur tenuis bractea.
Quoniam uerò
ratio
faciendi globulos ex auro argentoſo acriorem curam & diligentiam
quàm
ex alijs metallis deſiderat, eam nunc paucis exponam: id primò conij
ciendum
eſt in catinum: qui deinde operculo tegendus & imponendus eſt
in
alterum catinum fictilem, modicum cinerem continentem: tum ita ſunt in
fornace
collocandi, ut ignis, flatu follis, inſpirari poſſit.
Poſtea eis carbones
circundandi
ſunt: hisque, ne cadant, lapides uel lateres: mox catino ſuperiori
carbones
inijciendi ſunt, & eis prunæ ſuperinijciendæ: quibus rurſus carbo
nes
, ut catinus undique eis circundetur & contegatur: quem ſinere oportet ſe
mihora
, uel paulo longiore ſpacio carbonibus candentibus calefieri: & pro­
uidere
, ne deficientibus ijſdem refrigeſcat: poſthæc per follis narem flatus in­
ſpirandus
eſt, ut aurum incipiat liqueſcere: mox uerſandum, & experimen­
to
rapto conſiderandum an liquatum ſit.
Si fuerit liquatum, additamento ad
ipſum
adiecto catinum rurſus confeſtim operculare conuenit, ne id exha­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index