Agricola, Georg
,
De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ...
,
1556
Text
Text Image
Image
XML
Thumbnail overview
Document information
None
Concordance
Figures
Thumbnails
Page concordance
<
1 - 30
31 - 60
61 - 90
91 - 120
121 - 150
151 - 180
181 - 210
211 - 240
241 - 270
271 - 300
301 - 330
331 - 360
361 - 390
391 - 420
421 - 450
451 - 480
481 - 510
511 - 540
541 - 570
571 - 599
>
Scan
Original
301
302
303
304
305
306
307
308
309
310
311
312
313
314
315
316
317
318
319
320
321
322
323
324
325
326
327
328
329
330
<
1 - 30
31 - 60
61 - 90
91 - 120
121 - 150
151 - 180
181 - 210
211 - 240
241 - 270
271 - 300
301 - 330
331 - 360
361 - 390
391 - 420
421 - 450
451 - 480
481 - 510
511 - 540
541 - 570
571 - 599
>
page
|<
<
of 599
>
>|
atque
obſtruit
os
fornacis
:
qua
re
domini
magnum
damnum
faciunt
.
Quod
ſi
uena
cumuletur
&
non
liqueſcat
,
excoctor
ſcalis
ad
latus
fornacis
appoſi-
tis
aſcendens
eam
cuſpidato
uel
uncinato
conto
diuidat
:
quo
etiam
in
fiſtu-
lam
,
in
qua
follium
nares
iacent
,
immiſſo
deorſum
uerſus
uenam
circa
eam
ferruminatam
dimoueat
.
Poſt
autem
quartam
horæ
partem
cum
iam
plum
bum
,
quod
miniſter
in
catinum
poſuit
,
liquefactum
fuerit
,
magiſter
conto
aperiat
os
fornacis
:
bacillum
eſt
ferreum
,
longum
pedes
tres
&
dimidium
,
pri
ore
parte
cuſpidatum
&
parum
curuatum
,
poſteriore
cauum
,
ut
manubrium
ligneum
in
ipſum
includi
queat
:
quod
longum
eſt
pedes
tres
:
ita
craſſum
ut
manu
bene
teneri
poſſit
.
Tunc
uerò
è
fornace
primò
in
catinum
defluunt
re
crementa
:
in
quæ
lapis
cum
metallo
permiſtus
,
uel
ad
quem
illud
adhæret
,
mutatus
eſt
:
itemque
terra
&
ſuccus
concretus
:
deinde
materia
, ex
pyrite
con
flata
,
defluit
:
tum
aurum
uel
argentum
,
quod
plumbum
liquidum
,
quod
con
tinet
catinus
,
combibit
.
Cùm
autem
ea
,
quæ
effluxerunt
,
aliquandiu
in
cati-
no
ſteterint
,
ut
unum
ab
alio
ſeparari
poſſit
,
tunc
magiſter
prius
recrementa
uel
conto
uncinato
detrahat
,
uel
furcilla
ferrea
tollat
:
quæ
,
quod
leuiſſima
ſint
,
ſupernatant
.
Poſterius
panes
, ex
pyrite
conflatos
,
detrahit
:
qui
,
quod
me
diocriter
graues
ſint
,
medium
locum
tenent
.
At
miſturam
auri
uel
argenti
cum
plumbo
,
quæ
,
quia
grauiſſima
eſt
,
infimum
locum
obtinet
,
in
catino
re-
linquat
.
Quoniam
uerò
differentia
eſt
in
recrementis
,
quod
ſuprema
paucum
metallum
in
ſe
contineant
:
media
eius
plus
:
infima
multum
,
quæque
ſeparatim
ab
alijs
in
aliquo
loco
reponat
,
ut
ad
ſingulos
aceruos
,
cum
ea
recocturus
ſit
,
additamenta
adijcere
poſſit
accommodata
, &
tantum
plumbi
pondus
,
quan-
tum
metallum
,
quod
in
recrementis
ineſt
,
poſtulat
,
imponere
.
In
recremen-
tis
autem
recoctis
ſi
multum
olent
,
aliquid
metalli
ineſt
:
ſi
non
olent
,
nihil
quicquam
:
ſeparatim
etiam
panes
, ex
pyrite
conflatos
reponat
:
qui
,
quia
pro-
ximi
fuerunt
metallo
,
eius
pluſculum
in
ipſis
quàm
in
recrementis
ineſt
: ex
his
autem
omnibus
panibus
conficitur
meta
:
nam
latiſſimus
quiſque
ſemper
inferius
locatur
.
Sed
contus
uncinatus
priore
parte
habet
uncum
, ex
quo
no-
men
inuenit
:
cætera
conto
aſſimilis
eſt
.
Mox
magiſter
rurſus
claudat
os
for
nacis
,
eamque
rebus
ſupra
dictis
compleat
:
iterumque
uena
excocta
os
aperiat
&
recrementa
,
quæ
defluxerunt
in
catinum
,
atque
panes
ex
pyrite
conflatos
,
ex
eo
extrahat
conto
uncinato
:
eundem
laborem
iteret
uſque
dum
certa
&
de
finita
uenæ
pars
fuerit
excocta
, &
tempus
operæ
præterierit
.
Verùm
ſi
ue-
na
diues
fuerit
,
opera
perficitur
octo
horis
:
ſi
pauper
,
longiore
tempore
.
At
tamen
ſi
uena
fuerit
ditiſſima
,
quia
ocyus
quàm
octo
horis
excoquitur
,
inter-
dum
altera
opera
cum
prima
coniungitur
,
ambæque
perficiuntur
decem
ho-
rarum
ſpacio
.
Sed
cùm
uena
omnis
iam
fuerit
excocta
ſpumæ
argenti
et
mo
lybdænæ
tantum
,
quantum
capit
alueus
,
in
fornacem
inijciat
,
ut
metallum
,
quod
alio
qui
in
cadmijs
remaneret
,
cum
ipſis
liquefactis
effluat
.
At
cùm
po
ſtremò
recrementa
&
panes
ex
pyrite
conflatos
ex
catino
extraxerit
,
tum
ex
eo
plumbum
cum
auro
uel
argento
permiſtum
cochleari
effundat
in
catil-
los
æneos
uel
ferreos
,
latos
palmos
tres
,
altos
totidem
digitos
,
ſed
interius
luto
prius
oblitos
&
calfaciendo
rurſus
ſiccatos
,
ne
candens
colliquefactos
perrumpat
.
Cochlear
uerò
ferreum
ſit
latum
palmos
duos
:
quod
ad
cætera
Text layer
Dictionary
Text normalization
Original
Search
Exact
All forms
Fulltext index
Morphological index