Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1atque obſtruit os fornacis: qua re domini magnum damnum faciunt. Quod
ſi uena cumuletur & non liqueſcat, excoctor ſcalis ad latus fornacis appoſi­
tis aſcendens eam cuſpidato uel uncinato conto diuidat: quo etiam in fiſtu­
lam, in qua follium nares iacent, immiſſo deorſum uerſus uenam circa eam
ferruminatam dimoueat.
Poſt autem quartam horæ partem cum iam plum
bum, quod miniſter in catinum poſuit, liquefactum fuerit, magiſter conto
aperiat os fornacis: bacillum eſt ferreum, longum pedes tres & dimidium, pri
ore parte cuſpidatum & parum curuatum, poſteriore cauum, ut manubrium
ligneum in ipſum includi queat: quod longum eſt pedes tres: ita craſſum ut
manu bene teneri poſſit.
Tunc uerò è fornace primò in catinum defluunt re
crementa: in quæ lapis cum metallo permiſtus, uel ad quem illud adhæret,
mutatus eſt: itemque terra & ſuccus concretus: deinde materia, ex pyrite con
flata, defluit: tum aurum uel argentum, quod plumbum liquidum, quod con
tinet catinus, combibit.
Cùm autem ea, quæ effluxerunt, aliquandiu in cati­
no ſteterint, ut unum ab alio ſeparari poſſit, tunc magiſter prius recrementa
uel conto uncinato detrahat, uel furcilla ferrea tollat: quæ, quod leuiſſima
ſint, ſupernatant.
Poſterius panes, ex pyrite conflatos, detrahit: qui, quod me
diocriter graues ſint, medium locum tenent.
At miſturam auri uel argenti
cum plumbo, quæ, quia grauiſſima eſt, infimum locum obtinet, in catino re­
linquat.
Quoniam uerò differentia eſt in recrementis, quod ſuprema paucum
metallum in ſe contineant: media eius plus: infima multum, quæque ſeparatim
ab alijs in aliquo loco reponat, ut ad ſingulos aceruos, cum ea recocturus ſit,
additamenta adijcere poſſit accommodata, & tantum plumbi pondus, quan­
tum metallum, quod in recrementis ineſt, poſtulat, imponere.
In recremen­
tis autem recoctis ſi multum olent, aliquid metalli ineſt: ſi non olent, nihil
quicquam: ſeparatim etiam panes, ex pyrite conflatos reponat: qui, quia pro­
ximi fuerunt metallo, eius pluſculum in ipſis quàm in recrementis ineſt: ex
his autem omnibus panibus conficitur meta: nam latiſſimus quiſque ſemper
inferius locatur.
Sed contus uncinatus priore parte habet uncum, ex quo no­
men inuenit: cætera conto aſſimilis eſt.
Mox magiſter rurſus claudat os for
nacis, eamque rebus ſupra dictis compleat: iterumque uena excocta os aperiat
& recrementa, quæ defluxerunt in catinum, atque panes ex pyrite conflatos,
ex eo extrahat conto uncinato: eundem laborem iteret uſque dum certa & de
finita uenæ pars fuerit excocta, & tempus operæ præterierit.
Verùm ſi ue­
na diues fuerit, opera perficitur octo horis: ſi pauper, longiore tempore.
At
tamen ſi uena fuerit ditiſſima, quia ocyus quàm octo horis excoquitur, inter­
dum altera opera cum prima coniungitur, ambæque perficiuntur decem ho­
rarum ſpacio.
Sed cùm uena omnis iam fuerit excocta ſpumæ argenti et mo
lybdænæ tantum, quantum capit alueus, in fornacem inijciat, ut metallum,
quod alio qui in cadmijs remaneret, cum ipſis liquefactis effluat.
At cùm po
ſtremò recrementa & panes ex pyrite conflatos ex catino extraxerit, tum ex
eo plumbum cum auro uel argento permiſtum cochleari effundat in catil­
los æneos uel ferreos, latos palmos tres, altos totidem digitos, ſed interius
luto prius oblitos & calfaciendo rurſus ſiccatos, ne candens colliquefactos
perrumpat.
Cochlear uerò ferreum ſit latum palmos duos: quod ad cætera

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index