Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1te fouea, quæ repleta puluere compoſito fiſtucatione ſpiſſetur, ut catinus fiat:
& ſub eo latens humoris receptaculum: ex quo canalis ſtructilis per muri,
ad
quem eſt fornax, tergum dextrorſum penetrans halitus expiret, ſuus de­
nique
catinus æreus ad dextrum frontis latus, in quem ex altero catino æs cum
plumbo
miſtum fundatur, ut panes æque graues confici poſſint.
Hic cati­
nus
æreus ſit craſſus digitum, eius caua pars lata pedes duos, alta digitos ſex.

Poſt
uerò ſecundum murum longum ſint follium paria decem, duæ machi­
eos comprimentes, uiginti organa eoſdem diducentia: quæ omnia cuiuſ­
modi
eſſe debeant, ex nono libro poteſt intelligi.
Excoctor aut miſturus
æs
cum plumbo in fornacem, excalfactam primò maiora æris fragmenta, in
manus
ſumpta, inijciat: deinde alueum carbonum: tum minora æris fragmen­
ta
.
Cùm uerò æs liquatum cœperit ex ore fornacis defluere in catinum, tunc
in
eandem inijciat ſpumam argenti, ac, ne ex fornace pars eius euolet, carbo
nes
ſuperinijciat: poſtremò plumbum.
Sed quamprimum æs & plumbum,
ex
quibus miſtis panis poteſt confici, in fornacem coniecerit, rurſus inijciat
alueum
carbonum, & mox æris fragmenta, ex quibus ſecundus panis con­
flari
poterit, cis ſuperinijciat: mox æs & plumbum, quæ influxerunt in cati­
num
, rutro purget à recremento.
Rutrum autem tale eſt aſſerculus, in quo
contus
ferreus eſt infixus: aſſerculus ex alno uel ſalice factus, longus eſt di­
gitos
decem, latus ſex, craſſus ſeſquidigitum.
Contus uerò longus pedes tres:
ſed
eius manubrium ligneum in eo incluſum, longum eſt pedes duos & di­
midium
.
Dum autem miſturam purgat & cochleari effundit in catinum æ­
reum
, interea æris fragmenta, ex quibus ſecundus panis fiet, liquantur.
Quod
ubi
cœperit defluere, rurſus ſpumam argenti inijciat, & carbonibus ſuper­
iniectis
ſtatim plumbum: quem laborem iteret, uſque dum panes triginta con­
fecerit
: in quo operam & ſpacium horarum nouem, aut ſummùm decem con
ſumet
.
Si panes plures quàm triginta conflauerit, cùm extraordinarios tri­
ginta
confecerit, ei unius operæ precium perſoluatur: uerùm ſimul ut æris &
plumbi
miſturam in catinum æreum infuderit, aquam ſuperiori catini parti
paulatim
affundat: deinde ligno fiſſo & hiante prehendat uncum, & eius par
tem
rectam in panem adhuc liquidum immittat.
Vncus ipſe craſſus ſit ſeſqui­
digitum
, eius recta pars longa palmos duos, lata & craſſa digitos duos: po­
ſtea
etiam pani aquam ſuperfundat: quo refrigerato includat uncum cate­
ab orbiculo linguæ gruis demiſſæ, in annulo ferreo: cuius pars caua ſit
lata
ſex digitos, ipſe craſſus fere ſeſquidigitum: atque eundem annulum in un
co
, cuius pars recta in panem immiſſa eſt: atque ſic panem de catino leuatum in
ſuo
loco reponat.
Æs autem & plumbum, cùm ita recoquuntur, paucum re
crementum
exudant, ſpuma argenti multum: quod non cohæret, ſed ſicuti
reliquiæ
hordei, ex quo ceruiſia ſit facta, dilabitur.
Ad murum & parietem
ei
ſuperpoſitum pompholyx in candido cinerea adhæreſcit, ad latera for­
nacum
ſpodos.
Fornax in qua recrementa recoquuntur A. Fornax in qua aes
cum
plumbo miſcetur B. Oſtium C. Catinus qui est in terra
D
. Catinus æreus E. Rutrum F. Vncus G. Lignum fiſ/
ſum
H. Coruis roſtrum I. Vncus eius catenæ K.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index