Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 166[Figure 166]
Quinta ratio eſt quartæ non multum diſſimilis: etenim in locum ollarum
ollæ, ſiue uaſa item fictilia reponuntur: quorum fundum eſt anguſtum, os am
plum: ea ferè complentur uena comminuta: cui ſimiliter ſuperfunditur ci­
nis duos digitos craſſus & tunditur.
Vaſa uerò teguntur operculis digitum
craſſis, & interius ſpuma argenti liquata obductis: quibus lapis grauis ſuper­
ponitur: uaſa in fornace collocantur: in quibus uena cocta ſimili modo ex­
halat argentum uiuum: quod fugiens calorem fertur in operculum: ubi con
gelatum recidit in cinerem: quo item lauato argentum uiuum colligitur.
Ollæ A. Opercula B. Lapides C. Fornax D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index