Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
lorum, qualem expoſui, & cum aqua ualens conficitur, noctu manendum in
uigilia: atque omnino in hac re multa opera, ſummaque cura ponenda, à uiris ſo-
lertibus altera ſecernendi ratio inuenta eſt minus ſumptuoſa, minus ope-
roſa, minus, ſi incuria errorem attulerit, damnoſa.
Ea uerò diuiditur triparti
tò.
Etenim una ſulfure perficitur, altera ſtibio, tertia aliqua compoſitione, quæ
ex his alijsque rebus conſtat.
Primò autem argentum, in quo ineſt aliqua auri
portio, ſolum in catino liquefactum redigatur in globulos: quot uerò glo-
bulorum libræ fuerint, totidem ſint ſulfuris, ignem non experti, ſextantes et
ſicilici ſed id comminutum globulis madefactis inſpergatur: deinde conijcian-
tur in ollam fictilem nouam, quatuor ſextariorum capacem, aut in plures, ſi
globulorum copia extiterit.
Olla repleta operculo item fictili tegatur & ob
linatur, atque imponatur in ignem circularem: qui ſeſquipedem ideo ab olla
undique diſtet, ut ſulfur argento tantum admiſceatur, non liquatum deſtillet:
tum aperiatur olla, globulique nigrore infecti eximantur: poſt in catinum fi-
ctilem inijciantur talium globulorum libræ tres & triginta, ſi tot librarum ca-
pax fuerit.
Quot autem libras globuli argentei, priuſquam eis inſpergeretur
ſulfur, pendebant, totidem æreorum globulorum ſextantes & ſicilici appen-
dantur, ſi quæque libra dodrantem argenti & quadrantem æris in ſe contine
at: uel dodrantem & ſemunciam argenti, ſextantem & ſemunciam æris.
Si ue
rò dextantem argenti, & ſextantem æris, uel dextantem & ſemunciam argen
ti, ſeſcuntiam æris appendantur globulorum æreorum quadrantes: ſi deun
cem argenti, unciam æris: uel deuncem & ſemunciam argenti, ſemunciam æ-
ris appendantur totidem globulorum æreorum quadrantes & ſemunciæ atque
ſicilici: ſi denique argentum purum fuerit, totidem globulorum æreorum tri-
entes & ſemunciæ appendantur: ſed dimidia eorum globulorum æreorum
pars mox adijciatur ad globulos argenteos nigrore infectos.
Catinum autem
ſtatim operculare & oblinire, & in fornacem, quæ foraminibus uento inſpi
ratur, imponere conuenit: quamprimum uerò argentum liquefactum fuerit,
aperiatur catinus, & in eum inijciatur cochlear cumulatum reliquorum glo
bulorum æreorum, itemque cochlear cumulatum pulueris, qui habet pares por
tiones ſpumæ argenti, globulorum plumbeorum, ſalis, recrementorum ui-
tri: atque catinus rurſus operculo tegatur: qui globuli ærei cùm liquati fue-
rint, alij inijciantur cum puluere, uſque dum omnes iniecti fuerint: tum de ca-
tino pauca miſtura, non tamen aurea maſſula quæ in eius fundo reſidet, ca-
tillo hauſta effundatur, ipſiusque drachma conijciatur in quenque catillum ci-
nereum, qui plumbi liquefacti unciam in ſe continet: nam plures ſint: quo
modo dimidia argenti drachma conficitur.
Quàm primum autem plumbum
& æs ab argento ſeparata fuerint, eius triens inijciatur in ampullam uitream,
et affundatur aqua ualens: eo enim modo percipitur, an ſulfur aurum omne
ſecreuerit ab argento necne.
At ſi quis ſcire uoluerit, quantula auri maſſula
in catini fundo reſideat, is filo ferreo craſſo cretam aquis madefactam illinat:
cum ea ſiccata fuerit, filum rectà demittat in catinum: quod tam alte, quàm
alta eſt auri maſſula, remanet candidum: reliquam eius partem miſtura nigro-
re inficit: quæ ad filum, ni cito retrahatur, adhæreſcit.
Itaque ſi extracto filo au
rum uiſum fuerit, ab argento ſatis eſſe ſecretum, miſtura effuſa auri maſſula

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index