Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1Cætera quinque ſint circumcirca paribus, quoad fieri poteſt, interuallis diſtin­
cta: per ea exit halitus, quem terra concalefacta expirat: quæ ni eſſent eum ca­
tinus ad ſe traheret, ac uitium faceret: hoc eſt talis cumulus fieret, qualis fieri
ſolet cùm talpa terram egerit: cinisque ſupernataret, atque catinus ſtannum ab
ſorberet.
Aliqui eadem de cauſa poſteriorem ſtructuræ partem prorſus pa­
tentem
faciunt.
At duo muri interiores conſtruantur lateribus, latitudinemque
habeant lateris: atque alter alterum tranſuerſus ſecet: quibus etiam ipſis qua­
tuor ſint foramina ſpiritalia: in quaque parte unum: quæ circiter digitum ſint
altiora et latiora alijs: in ea quatuor templa inijciatur tantum recrementorum,
quantum capit ciſium, eisque ſuperfundatur tantus puluis, à carbonibus re­
ſolutus, quantum capit alueus maior bracteis lignis contextus.
Muri autem
extent è terra cubitum: quibus & ſaxorum quadrangulorum parti exciſæ ſu­
perponatur orbis è ſaxo formatus, craſſus palmum & digitos tres: qui undique
pertingat ad ſaxa quadrangula.
Quod ſi rima aliqua fuerit, ea fragmentis ſa
xorum uel laterum expleatur.
Orbis autem priore parte decliuis ſit, ut cana
liculus, per quem effluet ſpuma argenti, confici poſſit: attamen orbis ſaxei
loco quidam ponunt tabulas æneas, ut miſtura uel ſtannum citius calefi­
at.
Sed operculum, quod globi dimidiati figuram habens tegit catinum, con­
ſtet ex ferreis circulis & bacillis, atque operimento.
Circuli numero ſint tres,
lati circiter palmum, craſſi digitum: infimus à medio diſtet pede: medius à ſu­
premo pedibus duobus: ſub eis ſint bacilla ferrea decem & octo, ad ipſos cla
uis ferreis affixa: quæ bacilla eandem quam circuli latitudinem & craſſitudi
nem habeant: ſed ita longa ſint, ut curuata ab infimo circulo ad ſupremum per­
tingant: hoc eſt pedes duos et palmos tres: cùm alio qui altitudo operculi ſit
tantummodo ad pedem & palmos tres: ad omnia operculi bacilla & circu­
los interius bracteæ ferreæ filis ferreis ſint alligatæ.
Operculum quoque habe­
at foramina quatuor: quorum poſtremum, quod è regione ſit canaliculi, per
quem ſpuma argenti effluet, inferius latum ſit pedes duos: ſuperius, quia cle
menter aſſurget, anguſtius, nempe latum pedem & palmos tres atque digitum:
careat bacillo: nam id ex ſuperiore circulo ad medium tantummodo, non etiam
ad infimum, pertineat.
Alterum uerò foramen, quod exiſtat ſuper canalicu­
lo latum ſit inferius pedes duos & dimidium, ſuperius pedes duos & palmum:
quod etiam careat bacillo.
Etenim non bacillum modo non pertineat ad in­
fimum circulum, ſed ipſe etiam infimus circulus ad eam partem non pertine
at, ut magiſter ſpumam argenti ex catino poſſit extrahere.
Ad murum præ­
terea, quo murus principalis munitur contra uim caloris, ubi follium nares
ſituantur, ſint duo foramina lata palmos tres, alta circiter pedem: in quorum
medio duo bacilla deſcendant bractea interius contecta.
Fiſtulæ aut, in qui
bus nares follium collocentur, uſque ad ea foramina pertineant: quæ fiſtulæ ex
laminis ferreis complicatis factæ longæ ſint palmos II. & digitos III. Earum uerò
pars caua ſit lata digitos tres & dimidium, in quas duas fiſtulas nares follium ſic
condantur, ut ab earum foriculis diſtent digitis trib.
At operimentum conficiatur ex
circulo ferreo lato digitos II. qui inferius ſit, et ex tribus bacillis ferreis incur
uatis, quæ ab una circuli parte ad alteram ei oppoſitam pertingant.
Aliud aut alij
ſuperpoſitum ſit ſuperiore parte, ibique per ea clauus ferreus infixus penetret:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index