Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1gnis raris, quæ è tergo tignorum obliquorum ad tergum obliquorum, quæ
retro ſunt, pertinent: ea craſſa & lata ſunt palmos duos, utrinque perforata.

traque tigna obliqua cingantur laminis ferreis, latis digitos tres, craſſis ſemi­
digitum, quæ complexu ſuo contineant capita tignorum, de quibus iam di
xi: quæ copulationes ut firmæ ſint: in cuiuſque capitis tignorum foramine in
figatur clauus ferreus utrinque per laminam penetrans.
Quia enim pondus
ponderi renititur, tigna utrinque oblique erecta, in oppoſita incidere non poſ
ſunt.
Sed trabes & tigna media, quæ canales & tectum ſuſtinere debent, o­
mnino ſe habeant, ut ſupra dicta, niſi quod media obliqua ſecundi ordinis
non ſint longiora medijs primi ordinis: & quod tigna, quæ à tergo cuiuſque
medij tigni obliqui, ſecundi ordinis pertingent ferè ad canalem non ſint lon­
giora tignis, quæ à tergo cuiuſque medij tigni obliqui primi ordinis pertin­
gent ferè ad canalem.
In hac domicilij parte ad ſecundum murum longum ſint
fornaces, in quibus æs cum plumbo miſcetur, & recrementa recoquuntur.

Ad tertium uerò murum longum fornaces, in quibus argentum & plumbum
ab ære ſecernuntur.
Medium ſpacium occupent duæ machinæ, quarum al­
tera panes ærei de catino leuati in terra reponuntur: altera de terra in ſecun­
da fornace.
In tertio præterea & quarto muro longo collocentur trabes item
una & uiginti, longæ pedes decem & octo, ac palmos tres: in quarum formis
quæ à tergo tertij muri longi ſunt ad duos pedes, includantur capita totidem
tignorum oblique erectorum, in aduerſa tigna obliqua alterius obliqui pa­
rietis ſecundi camini: fiatque iſto modo tertius paries obliquus, alijs prorſus
aſſimilis.
Totidem quoque tignorum capita includantur in formis earundem
trabium, qua collocatæ ſunt in quarto muro longo: quæ tigna etiam ipſa ob­
lique erecta incumbant in terga proximorum, & ſuſtineant tectum, quod to
tum conſtet è tegulis coctilibus, & ſubſtructiones habeant uſitatas.
In hac
parte domicilij ſint duo conclauia: in quorum priore concluduntur panes
ærei, in altero plumbei.
Deinde in medio noni muri tranſuerſi & decimi ſpa
cio, quod ad latera habet ſecundum & quintum murum longum, ſubſtratis
ſaxis iterum erigatur tignum altum pedes duodecim, latum & craſſum du­
os: id diſtet à ſecundo muro longo pedes tredecim, à quinto muro longo,
ſex.
Ei tigno ſtatuto & nono muro tranſuerſo ſuperponatur trabs longa pe
des tres & triginta, atque palmos tres, lata & craſſa palmos duos.
Altera q̊que
trabs eiuſdem longitudinis, latitudinis, craſſitudinis eidem tigno ſtatuto, et
decimo muro tranſuerſo ſuperponatur: quarum duarum trabium capita, quà
coeunt, fibulis ferreis copulentur.
In his trabibus & quinto muro longo col­
locentur trabes numero decem, longa pedes octo, et palmos tres: quarum pri
ma locetur in nono muro tranſuerſo, ultima in decimo, reliquæ in medio e­
orum ſpacio.
Alia ab alia abſit pedes tres: in ipſarum formis, quà ſpectant ſe
cundum murum longum, etiam includantur capita totidem tignorum ob­
liquorum erectorum in aduerſa, quæ ſuper ſecundum murum longum re­
cta ſunt ſtatuta: fiatque rurſus hoc modo camini paries obliquus, cæteris o­
mnino ſimilis: qui ſuprema parte, qua fumus eluctatur, à recto diſtet pedi­
bus duobus.
Totidem quoque tignorum capita includantur in earum trabi­
um formis, qua collocatæ ſunt in quinto muro longo: quæ etiam oblique

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index