Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1tem in tribus quartis centumpondij æris partibus non fuerit argenti ſeptunx,
& ſemuncia, uel bes, tum plumbum diues tantum addat, ut æris & plumbi
miſturæ alterum ex iam dictis argenti ponderibus inſit: quæ ſecunda tem­
peratura eſt: ad quam rurſus adijciat tantum plumbi depauperati, uel ſpumæ
argenti pondus, ut ex miſtura conflari poſſit panis, qui plumbi duo centum­
pondia, & quartam centumpondij partem in ſe contineat: quo modo in qua­
tuor iſtius generis panibus inerunt æris tria, plumbi nouem centumpondia.

Plumbum, quod ex illis panibus deſtillat, centumpondia ſeptem pendat: in
quorum ſingulis argenti quadrans, & paulo plus quam ſicilicus inſint: fere
ſeptunx, remaneat in panibus fathiſcentibus & ſpinis: liceat nobis uetus no
men, nouæ rei impoſitum, terere.
Si uerò in tribus quartis centumpondij
æris partibus argenti dodrans, aut dodrans & ſemuncia non inſunt, tum plum
bum diues tam graue addat, ut æris & plumbi miſtura alterum ex iam dictis
argenti ponderibus in ſe contineat: quæ tertia temperatura eſt: ad quam ad
ijciat tantum plumbi depauperati, uel ſpumæ argenti pondus, ut panis, ex
his omnibus conflatus, duo plumbi centumpondia, & tres quartas centum
pondij partes in ſe contineat: quo modo in quatuor id genus panibus æris
tria, plumbi undecim centumpondia inerunt.
Plumbum, quo hi panes in for­
nace recocti ſtillant, centumpondia ferme nouem pendat: in quorum ſingu
lis argenti quadrans & plus quàm ſicilicus inſint: ſeptunx in panibus fathi­
ſcentibus & ſpinis reliquus ſit.
Si denique in tribus quartis centumpondij
æris partibus argenti dextans, aut dextans & ſemuncia non inſunt, tum tan
tam diuitis plumbi portionem addat, ut æris & plumbi miſtura alterum ex
iam dictis argenti ponderibus in ſe contineat: quæ quarta temperatura eſt:
ad quam adijciat tantum plumbi depauperati uel ſpumæ argenti pondus,
ut panis inde factus tria plumbi centumpondia in ſe contineat: quo modo
in quatuor iſtius generis panibus æris tria, plumbi duodecim centumpon­
dia inerunt.
Plumbum, quod inde manat, centumpondia ferè decem pendat:
in quorum ſingulis argenti quadrans, & plus quàm ſemuncia inſunt, aut ſe­
ptunx: in panibus fathiſcentibus, & ſpinis, bes, uel ſeptunx & ſemuncia reſi­
deant.
In ſecunda aut domicilij parte, cuius ſpacium eſt longum pedes octo
ginta, latum nouem & triginta, ad ſecundum murum longum ſint fornaces
quatuor, in quibus æs cum plumbo coctum permiſcebitur: et ſex, in quibus
recrementa recoquentur: harum pars caua lata ſit pedem & palmos tres, lon
ga pedes duos & digitos tres: illarum lata pedem & palmum, longa pedem
& palmos tres ac digitum.
Parietibus ſit altitudo fornacum, in quibus auri
uel argenti uenæ excoquuntur.
Cùm aut ſpacium definitum in duas partes
tignis ſtatutis diuidatur, prior habeat primo loco duas fornaces, in quibus
recrementa recoquentur: ſecundo duas, in quibus æs cum plumbo miſcebi
tur, tertio unam, in qua recrementa recoquentur.
Poſterior uerò primò lo­
co unam, in qua recrementa recoquentur: ſecundo duas, in quibus æs cum
plumbo commiſcebitur: tertio duas, in quibus recrementa recoquentur: una­
quæque ab alia diſtet pedibus ſex.
Primæ dextrum latus occupet pedes tres,
& palinos duos: ultimæ ſiniſtrum pedes ſeptem.
Binæ fornaces habeant com
mune
oſtium altum pedes ſex, latum cubitum: attamen prima habeat propri­
um, itemque decima: cuique fornacum ſit ſuus fornix in muri tergo: ſua à fron­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index