Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1octo & dimidium, latum ſeptem & dodrantem, altum, ſi ligna cremantur,
ferè
quatuor, ſi ſtramina, ſex.
Tum autem bacillum ferreum, ad quatuor pe­
des
longum, in foramine ferrei pedis, qui in medij oris, lati pedes tres, ſolo
inſiſtit
, includunt: & in ipſum intus procedens ſtramina inijciunt: at unam­
quanque
cortinam ex ferri uel plumbi nigri laminis, longis pedes tres, & toti
dem
latis, minus duobus digitis quadrangulam conficiunt, longam pedes
octo
, latam ſeptem, altam ſemipedem: quæ laminæ iccirco non admodum
craſſæ
ſunt, ut aqua citius igni caleſcat, & decoquatur: quò uerò ſalſior fue­
rit
, breuiore tempore denſatur in ſalem.
Hanc cortinam, qua laminæ cla­
uis
confixæ compinguntur, maltha, quæ habet taurinum iecur, taurinumque ſan­
guinem
& cinerem, oblinunt: ne ſalſa effluat, aut exudet.
Ad utrunque foci me­
dij
latus bina tigilla quadrangula ad tres pedes longa, ad ſemipedem lata &
craſſa
ſic defodiunt in terra, ut alterum ab altero diſtet pede: utrunque ſeſqui­
pede
altius quàm cortina aſſurgat: quibus, poſtquam cortina fuerit in foci
muris
locata, immittuntur duo tigilla eiuſdem latitudinis & craſſitudinis, ſed
longa
pedes quatuor: quæ, ne decidant, curta tigilla excauata continent.
Il­
lis
autem longis tres perticas, longas pedes tres, latas digitos tres, craſſos du
os
tranſuerſas imponunt: quarum alia ab alia diſtat pede.
Singulis autem ter­
nos
bacillorum ferreorum uncos inijciunt, binos extra tigilla, ſingulos in
orum
medio.
Hæc bacilla pedem longa utrinque ſunt uncinata: alter uncus
dextram
, alter ſiniſtram ſpectat: inferiorem quenque inijciunt fibulis, quæ
trinque
clauis fundo cortinæ affixæ in medio curuatæ eminent.
Sunt præte­
rea
duæ perticæ longæ pedes ſex, latæ palmum, craſſæ digitos tres: quæ pri
ori
tigillo ſubditæ in poſteriore iacent: utriuſque poſteriori capiti inijciunt un
cum
bacilli ferrei, longi pedes duos, & digitos tres: cuius caput inferius re­
tortum
cortinam ſuſtinet: nam eius poſterior pars duobus poſterioribus fo­
ci
angulis non inſiſtit, ſed ab eis abeſt ferè beſſem, ut flamma, & fumus elu­
ctari
poſſint: quæ poſterior foci pars ſemipedem craſſa, ſemipede altior eſt
quàm
cortina: quam craſſitudinem & altitudinem etiam habet paries inter
hunc
& tertiam caſæ partem medius & utrique contiguus, ut hæc, ex terra &
cinere
factus, non ut ille lapidibus ſalſis ductus: ſed cortina prioribus duo­
bus
foci angulis, eiusque lateribus inſiſtit: quæ, ne flamma ex foco exiliat, ci­
nere
obturant.
Si ſalſæ ſitula infuſa in omnes cortinæ angulos influit, recte
eſt
ſuper focum impoſita.
Focus A. Os foci B. Cortina C. Tigilla in terra defoſſa D.
T
igilla eis immiſſa E. Pertica breuiores F. Minora bacilla fer/
rea
uncinata G. Fibulæ H. Perticæ longiores I. Maiora ba­
cilla
ferrea uncinata K.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index