Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
ni, & ad eam tabella picta illius effigiem exprimens affigi. Cuiuſque caſæ parietes,
uel ex terra fornacei ſunt, uel craticij craſſo luto illiti: quanque etiam lapidei aut
latericij fieri poſſunt: qui ſunt in lateribus alti plerunque ſunt pedes ſedecim:
itaque ſi tectum in altitudinem pedum quatuor & uiginti aſſurgit, eos, qui in fron-
te & tergo exiſtunt, altos eſſe quadraginta pedes oportet: ut etiam interio-
rem parietem intermedium.
Tectum autem conſtat ex tabulis longis pedes
quatuor, latis unum, craſſis digitos duos: ad quas inferius, qua longis & an-
guſtis aſſerculis, ad tigna in imo diuaricata, & in ſummo coniuncta affixis,
imponuntur, ſtramina luto illita, & ad digiti craſſitudinem coagmentata ap
ponuntur: ſuperius uerò eis item ſtramina luto illita, & ad ſeſquipedis craſſi
tudinem coagmentata ſuperimponuntur: ut caſæ ab incendio periculum non
ſit, & ab imbribus tuta eſſe, atque calorem ad maſſas ſalis ſiccandas neceſſarium
continere poſſit.
Quæque autem caſa in tres partes eſt diſtributa: in quarum
prima ligna uel ſtramina collocantur: in media, inter quam & primam pari-
es communis exiſtit, focus eſt, ſuper quem imponitur cortina: ad cuius dextram
eſt cupa, in quam ſalſa, in caſam à baiulis aſportata, infunditur: ad ſiniſtram
ſcamnum, in quo ſalis maſſæ plus minus triginta reponuntur.
Sed triplo ple-
runque plures in poſtrema caſæ parte: quæ, ex luto & cinere facta, octo pedi-
bus altior eſt quàm ſolum: quam altitudinem etiam ſcamnum habet: nam ma
giſter & miniſtri, cùm ſalis maſſas de cortina deportant, ex illa in hoc eunt.

In eam uerò ad cortinæ dextram aſcendunt, non gradibus, ſed terra cliuuli
inſtar aggerata.
In ſummo poſtremi parietis ſunt duæ feneſtellæ, & tertia i-
bidem in tecto, per quas fumus eluctatur: eum tam poſteriore quàm priore
foci parte emiſſum excipit operculum: ſub quo progreſſus ad feneſtellas a-
ſcendit.
Hoc operculum conſtat ex aſſeribus, quorum aliud alio paululum
eſt impoſitum: eos autem duæ trabes paruæ ſuſtinent: quas trabes caſæ: in-
termedius paries è regione foci ianuam habet patentem, altam pedes octo, la
tam quatuor: per quam lenis aura, quæ fumum in poſtremam partem agat,
inſpiratur.
Eiuſdem altitudinis et latitudinis ianuam habet primus paries in
altero latere: utraque igitur tanta eſt, ut per eam ligna uel ſtramina, atque ſalſæ
importari, ſalis maſſæ exportari poſſint.
Sed hæc, cum uentus flauerit, ne co
ctioni impedimento ſit, claudenda eſt: quinetiam in primi iſtius parietis fene-
ſtras uitrea ſpecularia ſunt impoſita, ut uentum excludant, lumen tranſmittant.
Caſæ A. Earum tabellæ pictæ B. Earundem, Prima pars C.
Media D. Poſtrema E. Duæ feneſtellæ in poſtremo pariete
F. Tertia feneſtella in tecto G. Puteus H. Alterius generis
puteus I. Modulus K. Pertica L. Baiulorum furca in
quas defatigati perticam imponunt M.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index