Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1duxerint, nullam adhibent ſæuitiam: ſed eos tantummodo odorantes, tanquam
mortuos, quos odiſſe exiſtimantur, relinquunt: urſi autem hominibus no­
ſtris noti ſunt: multos enim regiones frigidæ gignunt, & quidem fuſcos aut
nigros: quorum duo ſunt genera, magni & parui: hi facilius arbores ſcandunt,
& in tantam magnitudinem, in quantam illi, nunquam creſcunt.
Vtrique co­
medunt carnes, mel, fructus arborum, herbas.
Myſia uerò albos urſos gignit,
qui piſces, ut lutra & fiber, capiunt.
Latet etiam in terra hybernis menſibus
lacerta: quan quam fuerunt qui negarent eam ſemeſtrem uitam excedere: re­
liquis aut anni temporib.
plerunque in rubetis & ſpinetis ſolet uerſari: ei qua­
drupedi lingua bifida & piloſa: pedes humiles: uerno tempore uiridis color:
æſtiuo nonnihil pallidus.
Latet lacerta Chalcidica, ex ærei coloris lineis,
quibus tergum eius diſtinguitur, nominata.
Eadem ſeps uocatur, quod uul
nus, ſi quem momorderit, putreſcat, & ſanie male olente ſoleat manare: à la­
certa uiridi non corporis figura differt, ſed colore tantum.
Latet lacerta aqua
tilis, cuius uita eſt in aqua & in terra, ſed crebrius in aqua.
Gignitur in lacu­
nis opacis, quæ in pingui ſolo ſunt, & in quibuſdam mœnium foſſis.
Parua eſt,
& hanc præterea habet ab alijs lacertis in colore diſſimilitudinem, quae ipſa uel
cinerea ſit, uel in cinereo fuſca.
Teſtudinis aut ſalamandræ inſtar tardius in­
greditur.
Irritata ſi exarſerit, elata, et quodam modo inflata, rectis pedibus inſi
ſtit, & terribilis oris hiatu acriter oculis intuetur eum à quo fuerit laceſſita: ma
natque ſenſim lacteo & uiroſo ſudore uſque dum tota fiat candida.
Impoſita ſa
li caudam mouet ac effugere conatur: nam eum quia ualde mordet, non poteſt
ferre, ſtatimque moritur: cùm alioqui uerberata diu uiuat.
Latet chamæle­
on, in India & Africa natus: cuius, ut Ariſtoteles ſcribit, corpus in lacertæ fi
guram eſt formatum.
Eius uerò, ut piſcium, & latera deorſum ducta & directa cum
uentre iunguntur, & ſpina lateribus imminet.
Facies ſimillima ſimiæ, quam Ce
bum
uocant.
Cauda prælonga, quæ in tenue deſinit, & lori modo permultis
implicatur orbibus.
Quum ſteterit, altius quàm lacerta abſcedit à terra. Cru
ra non aliter ac lacerta inflectit: ſinguli eius pedes diuiſi ſunt in binas partes:
quæ talem inter ſe habent ſitum, qualem pollex ad reliquam manus partem
ei oppoſitam.
Quin etiam hæ ipſæ partes ſingulæ paululum in digitos quoſ­
dam diuiſæ ſunt: priorum quidem pedum interiores tripartito, exteriores bi­
partito: poſteriorum uerò interiores bipartito, exteriores tripartito.
Digiti
præterea unguiculos habent ſimiles unguibus animantium, quibus ſunt a­
dunci.
Totum corpus crocodili inſtar aſperum. Oculi in receſſu cauo poſiti
prægrandes, rotundi, obducti cute ſimili reliqui corporis cuti: in quorum me
dio exigua relicta eſt regio, qua uidet: eam nunquam cute operit.
Oculum
uerſat in orbem, & aſpectum quoquo uerſus refert, atque ita quod uult, cer­
nit.
Mutat colorem inflatus: cùm aliàs niger à crocodili colore non mul­
tum differat: & ut lacerta, pallidus ſit, nigris tamen, ut pardus, maculis eſt ua
rius.
Fit autem mutatio coloris totius corporis. Nam & oculorum & cau­
dæ color non aliter ac reliqui corporis mutatur: motus eius, ut teſtudinis,
admodum tardus eſt.
Palleſcit cum moritur, & uita defuncto idem color in
ſidet.
Gulam & aſperam arteriam eodem ſitu continet quo lacerta. Carnem
nuſquam habet niſi in capite & maxillis, cætera membra carent ea, Exiguæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index