Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
è catino eximatur, & ex ea in aliquo loco puro decutiatur miſtura: nam diſſi
lire ſolet.
Ipſa uerò maſſula redigatur in globulos: atque hi quot libras auri
pendunt, totidem comminuti ſulfuris, itemque globulorum æreorum quadran-
tes appendantur, & omnia ſimul conijciantur in catinum fictilem, non in ol
lam: cùm iam liqueſcunt, ut aurum citius in catini fundo reſideat, adijciatur
puluis, de quo proxime dixi.
Quanquam autem in tali miſtura æris & argen-
ti minutiſſimæ auri particulæ quaſi quædam ſcintillæ apparent, tamen, ſi o-
mnes, quæ in libra inſunt, nummulum ſimplum non pendunt, ſatis bene ſul-
fur ſecreuit aurum ab argento: ſi uerò nummulum pendunt aut plus, miſtura
rurſus inijciatur in catinum fictilem: ad quam ſulfur adijcere non conuenit,
ſed tantummodo paucum æs & puluerem: quo modo iterum auri maſſula re
ſidebit in fundo: quæ cum altera maſſula auri non diuite coniungatur: ſed
cùm aurum ab argenti libris ſex & ſexaginta ſecernitur, argentique & æris, &
ſulfuris miſtura fit, quæ pendit libras centum triginta duas, ad æs ſeparan-
dum ab argento nobis opus eſt plumbi libris plus minus quingentis: cum
quibus miſtura in ſecundis fornacibus coquitur: quomodo fit ſpuma argen-
ti & molybdæna, quæ recoquantur in primis fornacibus.
Panes ex eis con-
flati in tertias fornaces imponantur, ut plumbum, quod paululum argenti
in ſe continet, ab ære ſeparatum rurſus uſui ſit: quinetiam catini et eorum o-
percula contundantur, lauentur, ſedimen unà cum ſpuma argenti & moly-
bdæna coquatur.
Qui autem iſta ratione omne argentum ab auro ſeparare uo-
lunt, hi unam auri, tres argenti portiones relinquunt: miſturam in globulos
redigunt: eos in ampullam conijciunt: aqua ualenti affuſa aurum ab argen-
to ſecernunt: quam rationem libro ſeptimo explicaui.
Quinetiam ſi ſulfur ex
lixiuio, quo conficitur ſal artificioſus, tam ualido, ut ouum iniectum ſuper-
natet, coctum uſque dum fumum non emittat, & ardenti carboni impoſitum
liqueſcat, conijciatur in argentum liquefactum, ab eo aurum ſecernit.
Olla A. Ignis circularis B. Catinus C. Eius operculum D.
Ollæ operculum E. Fornax P. Filum ferreum G.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index