Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
compoſitionibus utimur, cùm abſque ſtibio argentum uel æs, uel utrunque ab
auro illæſo ingeniosè & admirabiliter ſecernimus.
Sunt uerò uariæ: nam a-
lia conſtat ex pulueris latericij ſelibra, ſalis quadrante, halinitri uncia, ſalis am
moniaci ſemuncia, ſalis foſſilis item ſemuncia.
Tales autem lateres uel iſtius
generis tegulas, ex quibus puluis conficitur, ex terra pingui & arenæ, ſabuli,
lapillorum experte ductos eſſe oportet, atque modice uſtos, & admodum ue
teres: idque perpetuum eſt.
Alia compoſitio fit ex pulueris latericij beſſe, ſalis
foſſilis triente, halinitri uncia, ſalis facticij ſemuncia: alia ex pulueris latericij
beſſe, ſalis factitij quadrante, halinitri ſeſcuncia, ſalis ammoniaci uncia, ſalis
foſſilis ſemuncia.
Quædam habet pulueris latericij libram, ſalis foſſilis ſeli-
bram, quibus nonnulli adijciunt atramenti ſutorij ſextantem & ſicilicum.

Quædam conficitur ex pulueris latericij ſelibra, ſalis foſſilis triente, atramen-
ti
ſutorij ſeſcuncia, halinitri uncia.
Quædam conſtat ex pulueris latericij beſ-
ſe, ſalis factitij triente, atramenti ſutorij candidi ſextante, æruginis ſemuncia,
halinitri item ſemuncia.
Aliqua fit ex pulueris latericij libra & triente, ſalis foſ
ſilis beſſe, falis ammoniaci ſextante & ſemuncia, atramenti ſutorij item ſextan
te & ſemuncia, halinitri ſextante.
Aliqua denique habet pulueris latericij libram,
ſalis factitij trientem, atramenti ſutorij ſeſcunciam.
Atque hæc cuiuſque compo-
ſitionis
propria ſunt: quæ uerò ſequuntur, communiter ad omnes pertinent.

Singulæ res primò ſeparatim conterendæ ſunt in puluerem: lateres quidem ſu
per marmor uel ſaxun: durum impoſiti ferramento, reliquæ in mortarium
piſtillo: ſingulæ quoque ſeorſum cribrandæ: deinde uniuerſæ commiſcendæ:
& aceto uel hominis urina, qua paucus ſal ammoniacus, ſi compoſitio eum
non habuerit, reſolutus ſit, madefaciendæ.
Quidam tamen aureos globulos
aut bracteolas eadem madefacere malunt: tum alternatim in ollis nouis &
puris, & in quas nulla unquam aqua infuſa fuit, collocari debent: in ima par
te res compoſitæ, quæ mox ferramento æquandæ ſunt: poſtea globuli uel
bracteolæ, quarum aliæ iuxta alias ponendæ, ut illæ eas undique poſſint attin-
gere: tum rurſus res compoſitæ tantæ, quantæ manu comprehendi poſſunt,
aut amplius, ſi ollæ amplæ fuerint, inijciendæ ſunt, & ferramento æquandæ,
atque ijſdem eodem modo globuli uel bracteolæ ſuperponendæ.
Hæc autem
iterare conuenit, donec ollæ utriſque compleantur: dein operculis tegere, &
qua inter ſe committuntur lutum artificioſum illinire: quod cùm ſiccatum fuerit
ollas in fornacem imponere: ea tres cameras habeat, quarum infima ſit alta
pedem: in hanc & aura per os eius penetrat, & cinis decidit è lignis combu-
ſtis, quæ ſuſtinent bacilla ferrea ſic collocata, ut cratis figuram repræſentent.

Mediæ ſit altitudo duorum pedum: per cuius os in eam immittuntur ligna:
quæ uel querna, uel roborea, uel ilignea, uel cerrea eſſe debent: ex his enim i-
gnis lentus & diuturnus, quali ad hanc rem nobis opus eſt.
At ſuprema ca-
mera ſuperius pateat, ut ollæ in eam demitti poſſint: quarum altitudinem habeat:
eiuſdem fundum conſtet ex bacillis ferreis tam ualidis, ut ollarum pondus & uim
ignis ſuſtinere queant: tanto inter ſe ſpacio diſtantibus, ut hic bene penetra
re, & ollas calefacere poſſit: quæ etiam ipſæ inferius ſint anguſtæ, ut igni in
medium inter eas interuallum recepto incaleſcant: ſuperius amplæ, ut coniunctæ
eundem aliquantum arceant: quinetiam fornax ſuperius laterculis non ad-
modum
craſſis uel tegulis & luto obturetur: relictis tantummodo duobus uel

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index