Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
habet pares portiones ſulfuris ignem non experti, ſalis ammoniaci, halini-
tri, æruginis.
Argentum autem, in quo ineſt aliqua auri portio, primò unà
cum plumbo liquefiat in catino fictili, atque ſimul coquantur uſque dum argentum ex
halet plumbum: ſi argenti fuerit libra, plumbi ſint drachmæ ſex: tum argentum
aſpergatur aliquo de iſtis pulueribus compoſitis, qui pendat uncias duas: de-
in agitetur: poſtea effundatur in alterum catinum prius calefactum & ſeuo
illitum: isque concutiatur: cætera perficiantur ratione iam explicata.
Quineti
am aurum ab argenteis poculis, alijsque uaſculis & operibus inauratis inte-
gris manentibus ſeparatur puluere, qui conſtat ex ſalis ammoniaci parte u-
na, ſulfuris dimidia: poculum, ſiue aliud opus, inauratum oleo illinitur: ei in
ſpergitur puluis: manu uel forcipe prehenſum admouetur igni, concutitur:
quo modo aurum decidit in aquam uaſis ſubiecti, poculum manet illæſum.

Separatur etiam aurum ab argenteis operibus inauratis argento uiuo: id in
fundatur in catinum fictilem, & igni ſic calefiat ut digitus, in ipſum immiſſus,
calorem ſuſtinere poſſit: in eo argenteum opus inauratum collocetur: cùm
ad ipſum argentum uiuum adhæſerit exemptum imponatur in lancem: in quam
aurum refrigeratum unà cum argento uiuo decidit.
Iterum uerò & ſæpius
idem argenteum opus inauratum in argento uiuo calefacto collocetur: idemque
labor ſuſcipiatur uſque ad eum finem dum nullum aurum appareat in opere,
cùm in ignem impoſitum fuerit, & ex eo argentum uiuum, quod ad ipſum
adhæſit, euolarit: mox artiſex capiat pedem leporinum, atque conuerrat argen-
tum uiuum & aurum: quæ ſimul ex opere argenteo deciderunt in lancem:
caque infundat in linteum, lini xylini contextu factum, uel in alutam: per illum
uel hanc argentum uiuum expreſſum altera lance excipiatur.
Aurum uerò
in linteo uel aluta remanebit: quod collectum in carbonem excauatum inij
ciat & coquat donec liqueſcat, & ex eo maſſula fiat: quam cum pauco ſtibio
coquat in catino fictili: eaque in alterum uaſculum infundat: quo modo aurum
in fundo reſidere, ſtibium tenere ſuperiorem locum uidebit: tum eundem la
borem ſumat: poſtremò aureas maſſulas in laterem excauatum conijciat, eumque
in igni collocet: qua ratione aurum fit purum.
Atque his modis aurum ab
argento, uel contra argentum ab auro ſecernitur: nunc exponam rationes,
quibus æs ab auro ſeparatur.
Sal, quem uocamus artificioſum, conficitur ex
atramenti ſutorij, aluminis, halinitri, ſulfuris ignem non experti ſingulorum li
bra, ſalis ammoniaci ſelibra: quæ res comminutæ coquantur ex lixiuio facto
ex cineris, quo lanarum infectores utuntur, parte una, calcis aqua non reſtin
ctæ item parte una, cineris fagini partibus quatuor.
Res autem ex hoc lixi-
uio coquantur uſque dum totum conſumatur: mox ſiccentur & reponantur
in loco calido, ne in oleum uertantur: deinde cum eis comminutis plumbi, in
cinerem reſoluti, libra permiſceatur: atque huius pulueris compoſiti ſingulæ
ſeſcunciæ ſingulis æris, in catino calefacti, libris paulatim inſpergantur: ac ſi
lo ferreo multum & celeriter agitentur: catino refrigerato & confracto au-
rea maſſula reperitur.
Altera ſecernendi ratio hæc eſt: ſulfuris ignem non ex
perti libræ duæ, ſalis facticij purgati quatuor comminuantur & commiſcean-
tur: huius pulueris ſextans & ſemuncia adijciantur ad beſſem globulorum
confectorum ex plumbo, et ære, in quo ineſt aurum, plumbi duplo: ſimulque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index