Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
coquantur in catino fictili donec liquentur: quo refrigerato eximatur maſ-
ſula, & à recremento purgetur: ex qua rurſus conficiantur globuli, ad quos,
ſi pendunt trientem, pulueris iam dicti ſelibra addatur, alternatimque collo-
centur in catino: quem operculare & oblinire conuenit: mox leni igni coquan-
tur donec globuli liqueſcant: paulo poſt catinus ex igni eximatur: ex refri-
gerato maſſula extrahatur: ex qua purgata et denuo liquefacta tertio globu
li fiant: ad quos, ſi pendunt ſextantem, pulueris ſemuncia & ſicilicus adijci-
antur, eodemque modo coquantur, & in catini fundo aurea maſſula reſidebit.

Tertia ratio eſt: in æris liquefacti libras ſex, ſubinde inijciantur ſulfuris cera
inuoluti, uel cum ea permiſti, particulæ, et comburantur: pendat uerò ſulfur
ſemunciam & ſicilicum: deinde halinitri, in puluerem contriti, ſicilicus unus
& dimidius proijciantur in idem æs, itemque comburantur: tum denuo ſulfu
ris cera inuoluti ſemuncia & ſicilicus: poſtea plumbi in cinerem reſoluti, &
cera inuoluti, uel minij, ex plumbo facti, ſicilicus et dimidius: mox auferatur
æs, & ad auream maſſulam adhuc cum ære pauco permiſtum adijciatur ſti-
bium, quod maſſulæ ſit duplum: & ſimul uſque eò coquantur, dum eadem ex-
halet ſtibium: tum maſſula & plumbum, quod ſit maſſulæ dimidium, coquan
tur in catino cinereo.
Poſtremò aurum ex eo eximatur, & hominis urina re-
ſtinguatur: quod ſi color nigricans ei inſederit cum pauca chryſocolla, quam
Mauri boracem uocant: ſi pallidus, cum ſtibio recoctum, fuluum illum tra-
het.
Sunt qui æs liquefactum cochleari ferreo hauriunt & effundunt in alte
rum catinum, qui foramen habet oblitum luto, eumque imponunt in carbo-
nes ardentes, & iniectis pulueribus iam dictis maſſam filo ferreo celeriter uer
ſant: atque hi aurum ab ære ſecernunt: illud in catini fundo reſidet, hoc ſuper-
natat: mox forcipe ignita catini foramen aperiunt, & effluit æs.
Aurum ue-
rò, quod remanſit, cum ſtibio recoquunt: id cùm exhalauerit, aurum tertiò
cum quarta plumbi parte coquunt in catino cinereo, & hominis urina reſtin
guunt.
Quarta ratio eſt, æris libra & triens, atque plumbi ſextans liquefiunt &
effunduntur in alterum catinum, intrinſecus oblitum ſeuo uel gypſo: & ad
ea adijcitur puluis, qui conſtat ex ſulfuris præparati, æruginis, halinitri ſin-
gulorum
ſemuncia, ſalis cocti ſeſcuncia.
Quinta, æris libra & globulorum plum
beorum libræ duæ, atque ſalis artificio ſi ſeſcuncia inijciuntur in catinum, & pri
coquantur leni igni, deinde acriori.
Sexta, æris bes, ſulfuris, ſalis, ſtibij, ſin
gulorum ſextans ſimul coquuntur.
Septima, æris bes, ſcobis ferri elimatæ,
ſalis, ſtibij, recrementorum uitri ſingulorum ſextans unà coquuntur.
Octa-
ua æris libra, ſulfuris ſeſquilibra, æruginis ſelibra, ſalis purgati libra, ſimul
coquuntur.
Nona in æris liquefacti libram inijcitur ſulfuris ignem non ex-
perti & comminuti tantundem, & filo ferreo celeriter uerſantur: miſtura con-
teritur in puluerem: in quem argentum uiuum infunditur: quod aurum ad
ſe allicit & trahit.
At æs inauratum aqua madefactum igni imponitur: igni-
tum frigida reſtinguitur: aurum filis orichalceis colligatis abraditur.
His ſa-
ne rationibus aurum ab ære ſecernitur: at idem, uel plumbum ab argento ratione,
quam nunc exponam, ſeparatur.
Officina uerò, ſiue domicilium in quo id ipſum
fit, prope officinam, in qua uenæ auri, uel argenti, uel miſtæ excoquuntur,
conſtruatur: cuius murus medius ſit longus pedes unum & uiginti, altus quin­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index