Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ſecundo cum omnes: tertio, cùm æs aliquandiu fuerit coctum. At ſi æs fue­
rit bonum, recrementa anteaquam opus perficiatur, detrahere neceſſe non
eſt: ſed detracturus recrementa utriuſque follis tigillum deprimat, & ſuper u­
trunque ſtatuat lignum longum cubitum, latum palmum, ſuperiore parte di­
midia exciſum, ut ſub ferreum clauum, poſteriori ligno perforato infixum,
ſubire poſſit.
Idem agat, cùm æs perfecte coctum fuerit. Tunc uerò miniſter
laminam remoueat forcipe, longo pedes quatuor, & palmos tres: cuius che
læ circiter pedem longæ ſint: etenim earum pars recta palmos duos & tres
digitos, curuata palmum & digitum.
Idem miniſter batillo ferreo maiores
carbones conijciat in foci partem, quæ eſt ad murum, qui alterum murum
ab iniuria ignis tuetur, & eos coaccruet, ac aquis affuſis partim reſtinguat.

Verùm magiſter æs bacillo colurno, etiam in catinum immiſſo bis agitet: po­
ſtea recrementa detrahat rutro: quod conſtat ex ſpatha ferrea lata & acuta,
& alni ligno: ſpatha ſit lata ſeſquidigitum, longa pedes tres: manubrium li­
gneum, in eius parte caua incluſum, longum totidem pedes.
At alni lignum,
in quod ſpatha eſt infixa, ſpeciem quandam gerat rhombi, longum uerò ſit
palmos tres & digitum, latum palmum & digitos duos, craſſum palmum.

Mox ſcopis ſumptis cum puluere carbonum, & carbunculis catinum totum
conuerrat, ne æs, priuſquam ei conducat, refrigeretur: tum tertia ſpatha refe
cet recrementa, quæ ad marginem catini adhæſerunt: ea longa ſit palmos du­
os, lata palmum & digitum.
Eius manubrij pars ferrea, longa pedem & pal­
mos tres, lignea ſex pedes.
Deinde iterum recrementa detrahat de catino: quæ
miniſter nunquam aqua affuſa reſtinguat, ut alia recrementa reſtingui ſolent,
ſed eis paucam aquam inſpergat, & ſinat refrigerari: ſi æs bullauerit, bullas
ſpatha deprimat: tum aquam muro & fiſtulæ affundat, ut tepida defluat in ca­
tinum.
Etenim æs, ſi frigida in ipſum calidum ſtatim fuerit infuſa, diſſipatur.
Certe ſi tunc lapillus, uel lutum, uel lignum, uel carbo madidus in id incide­
rit, catinus æs omne, magno cum ſonitu, qualis eſt tonitru, euomit, & quic­
quid tetigerit, lædit, & incendit.
Poſt hæc aſſerculum excidendo curuatum
ad priorem catini partem apponat.
Is longus ſit pedes duos, latus palmum &
digitos duos, craſſus digitum.
Mox æs, quod ineſt in catino, cuneo ferreo
in panes ſecare debet: is longus ſit pedes tres, latus digitos duos, priore par
te ad digitos duos chalybeatus: cuius manubrium ligneum item pedes tres
ſit longum.
Hunc autem cuneum aſſerculo curuato imponat, & in ære infi­
xum agitando deprimat: quo modo in uacuum æris ſpacium aqua influit,
& panem à reliquo eius corpore ſeparat.
Si æs ſatis perfecte coctum non fu
erit, panes fiunt nimis craſſi, & non facile ex catino eximi poſſunt: quenque
uerò panem mox miniſter forcipe prehenſum & ſublatum in aquam, quam
contineat labrum, immergat: & hunc primum ſeorſim reponat, ut magiſter
eum ſtatim recoquat: nam, quia aliquid recrementi ad eum adhæret, tam per­
fectus non eſt, quàm qui ipſum ſubſequitur.
Quin ſi æs non fuerit bonum,
duos priores panes reponat: tum iterum aquam muro, & fiſtulæ affundens
ſecundum panem excindat: quem miniſter item in aqua immerſum, in offi­
cinæ ſolo reponat, eique reliquos omnes, codem modo exciſos, ſuperimpo­
nat.
Qui ſi æs fuerit bonum, erunt tredecim aut plures: ſi non fuerit, minus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index