1mouendo uertit prunas ut prorſus comburantur, beneque calefiat catinus: quod
ipſum fit tribus horis: reliquis duabus iterum catinus quieſcit. Cùm autem
ſonitus horæ undecimæ fuerit auditus, tunc cinerem, ex carbonibus factum,
ſcopis uerrit & de catino deijcit: mox aſcendit ſuper operculum, & linteum
tritum intingens in aquam, cum cinere permiſtam, quam uaſculum continet,
totum catinum eo madefacit, & uerrit per foramen operculi manum immit
tens. Conſumit autem interdum duo aquæ ſic miſtæ uaſcula: quorum utrunque
capit ſextarios Romanos quinque: quod iccirco fit, ne catinus, cùm ſeparan
tur metalla, diſrumpatur: tum corio ceruino eundem terens, rimas oblinit.
Quinetiam ad ſiniſtrum canaliculi latus collocat duo molybdænæ fragmen
ta, alterum alteri ſuperponens: quæ aliqua ex parte liquefacta conſidunt, &
obſtaculo ſunt, ne ſpuma argenti à flatu follium in orbem moueatur, ſed ibi
ſubſiſtat: uerùm expedit in loco molybdænæ ponere laterem: citius enim,
quod is ualidius calefiat, oritur argenti ſpuma. Catinus autem iuxta mediam
eius partem profundior fit palmis duobus & totidem digitis: ipſa uerò me
dia pars præterea digito. Sunt qui catino ſic præparato illinunt albumen o
ui ſpongia conceptum, et ex ea rurſus expreſſum, quo reſolutum ſit thus in
puluerem contritum. Quidam ei illinunt liquorem, qui conſtat ex oui albu
mine, & eius duplo ſanguine taurino, uel medulla: nonnulli eidem catino cal
cem cribro ſuperinijciunt. Poſtea magiſter officinæ ponderat plumbum, cum
quo aurum uel argentum, uel utrunque eſt permiſtum: cuius interdum centum
pondia centum imponuntur in catinum: ſed frequenter ſexaginta uel quin
quaginta, uel minus multa: quo facto tres ſtraminum manipulos circumcir
ca inſpergit catino, ne plumbum ſua grauitate inæquabilem efficiat: mox per
canaliculum imponit aliquot plumbi miſti panes, & aliquot ad latera per fo
ramen operculi poſtremum: deinde per eiuſdem operculi ſuperius foramen
inſcendens in catinum panes, quos ei miniſter porrigit, circumcirca apponit
ad operculum: tum aſcendens rurſus manibus immiſſis per idem foramen
etiam aliquot panes imponit in catinum. Eos uerò qui remanſerunt, ſecun
do die furca ferrea lignis per poſtremum operculi foramen ſuperimponit.
Panibus ſic collocatis carbonum alueum bracteis ligneis contextum per ſu
perius operculi foramen inijcit, ac imponit operimentum operculo: quorum
iuncturam miniſter luto illinit: ipſe magiſter dimidium carbonum alueum per
foramen, quod eſt ad fiſtulas narium, inijcit in catinum, ac folles præparat,
ut ſequenti die mane ſecundam operam inchoare poſſit. Tale autem labo
randi munus horæ unius ſpacio perficit, duodecimaque omnia ſunt præpa
rata: quæ horæ omnes collectæ conficiunt ſummam horarum octo.

Artifex pilo tundit catinum A. Pilum maius B. Scopæ C. Duo pila minora D. La
mina ferrea curuata E. Pars bracteæ ligneæ F. Cribrum G. Cinis H. Batillum
ferreum I. Lamina ferrea K. Truncus L. Saxum M. Alueus bracteis lignis con
textus N. Contus uncinatus O. Alter contus uncinatus P. Linteum tritum Q.
Vaſculum R. Corium ceruinum S. Manipuli ſtraminum T. Ligna V. Panes plum
bi miſtae X. Furca Y. Alter artifex luto extrinſecus obducit fornacem, qua ei oper
culum eſt impoſitum Z. Alueus cineribus refertus AA. Operculi operimentum BB.
Miniſter pedibus inſiſtens ſcalis carbones per ſuperius operculi foramen inijcit in catinum CC.