Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1è catino eximatur, & ex ea in aliquo loco puro decutiatur miſtura: nam diſſi
lire
ſolet.
Ipſa uerò maſſula redigatur in globulos: atque hi quot libras auri
pendunt
, totidem comminuti ſulfuris, itemque globulorum æreorum quadran­
tes
appendantur, & omnia ſimul conijciantur in catinum fictilem, non in ol
lam
: cùm iam liqueſcunt, ut aurum citius in catini fundo reſideat, adijciatur
puluis
, de quo proxime dixi.
Quanquam autem in tali miſtura æris & argen­
ti
minutiſſimæ auri particulæ quaſi quædam ſcintillæ apparent, tamen, ſi
mnes
, quæ in libra inſunt, nummulum ſimplum non pendunt, ſatis bene ſul­
fur
ſecreuit aurum ab argento: ſi uerò nummulum pendunt aut plus, miſtura
rurſus
inijciatur in catinum fictilem: ad quam ſulfur adijcere non conuenit,
ſed
tantummodo paucum æs & puluerem: quo modo iterum auri maſſula re
ſidebit
in fundo: quæ cum altera maſſula auri non diuite coniungatur: ſed
cùm
aurum ab argenti libris ſex & ſexaginta ſecernitur, argentique & æris, &
ſulfuris
miſtura fit, quæ pendit libras centum triginta duas, ad æs ſeparan­
dum
ab argento nobis opus eſt plumbi libris plus minus quingentis: cum
quibus
miſtura in ſecundis fornacibus coquitur: quomodo fit ſpuma argen­
ti
& molybdæna, quæ recoquantur in primis fornacibus.
Panes ex eis con­
flati
in tertias fornaces imponantur, ut plumbum, quod paululum argenti
in
ſe continet, ab ære ſeparatum rurſus uſui ſit: quinetiam catini et eorum
percula
contundantur, lauentur, ſedimen unà cum ſpuma argenti & moly­
bdæna
coquatur.
Qui autem iſta ratione omne argentum ab auro ſeparare uo­
lunt
, hi unam auri, tres argenti portiones relinquunt: miſturam in globulos
redigunt
: eos in ampullam conijciunt: aqua ualenti affuſa aurum ab argen­
to
ſecernunt: quam rationem libro ſeptimo explicaui.
Quinetiam ſi ſulfur ex
lixiuio
, quo conficitur ſal artificioſus, tam ualido, ut ouum iniectum ſuper­
natet
, coctum uſque dum fumum non emittat, & ardenti carboni impoſitum
liqueſcat
, conijciatur in argentum liquefactum, ab eo aurum ſecernit.
Olla A. Ignis circularis B. Catinus C. Eius operculum D.
O
llæ operculum E. Fornax P. Filum ferreum G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index