Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1mouendo uertit prunas ut prorſus comburantur, beneque calefiat catinus: quod
ipſum
fit tribus horis: reliquis duabus iterum catinus quieſcit.
Cùm autem
ſonitus
horæ undecimæ fuerit auditus, tunc cinerem, ex carbonibus factum,
ſcopis
uerrit & de catino deijcit: mox aſcendit ſuper operculum, & linteum
tritum
intingens in aquam, cum cinere permiſtam, quam uaſculum continet,
totum
catinum eo madefacit, & uerrit per foramen operculi manum immit
tens
.
Conſumit autem interdum duo aquæ ſic miſtæ uaſcula: quorum utrunque
capit
ſextarios Romanos quinque: quod iccirco fit, ne catinus, cùm ſeparan­
tur
metalla, diſrumpatur: tum corio ceruino eundem terens, rimas oblinit.

Quinetiam
ad ſiniſtrum canaliculi latus collocat duo molybdænæ fragmen­
ta
, alterum alteri ſuperponens: quæ aliqua ex parte liquefacta conſidunt, &
obſtaculo
ſunt, ne ſpuma argenti à flatu follium in orbem moueatur, ſed ibi
ſubſiſtat
: uerùm expedit in loco molybdænæ ponere laterem: citius enim,
quod
is ualidius calefiat, oritur argenti ſpuma.
Catinus autem iuxta mediam
eius
partem profundior fit palmis duobus & totidem digitis: ipſa uerò me­
dia
pars præterea digito.
Sunt qui catino ſic præparato illinunt albumen
ui
ſpongia conceptum, et ex ea rurſus expreſſum, quo reſolutum ſit thus in
puluerem
contritum.
Quidam ei illinunt liquorem, qui conſtat ex oui albu
mine
, & eius duplo ſanguine taurino, uel medulla: nonnulli eidem catino cal
cem
cribro ſuperinijciunt.
Poſtea magiſter officinæ ponderat plumbum, cum
quo
aurum uel argentum, uel utrunque eſt permiſtum: cuius interdum centum
pondia
centum imponuntur in catinum: ſed frequenter ſexaginta uel quin­
quaginta
, uel minus multa: quo facto tres ſtraminum manipulos circumcir
ca
inſpergit catino, ne plumbum ſua grauitate inæquabilem efficiat: mox per
canaliculum
imponit aliquot plumbi miſti panes, & aliquot ad latera per fo­
ramen
operculi poſtremum: deinde per eiuſdem operculi ſuperius foramen
inſcendens
in catinum panes, quos ei miniſter porrigit, circumcirca apponit
ad
operculum: tum aſcendens rurſus manibus immiſſis per idem foramen
etiam
aliquot panes imponit in catinum.
Eos uerò qui remanſerunt, ſecun­
do
die furca ferrea lignis per poſtremum operculi foramen ſuperimponit.

Panibus
ſic collocatis carbonum alueum bracteis ligneis contextum per ſu
perius
operculi foramen inijcit, ac imponit operimentum operculo: quorum
iuncturam
miniſter luto illinit: ipſe magiſter dimidium carbonum alueum per
foramen
, quod eſt ad fiſtulas narium, inijcit in catinum, ac folles præparat,
ut
ſequenti die mane ſecundam operam inchoare poſſit.
Tale autem labo­
randi
munus horæ unius ſpacio perficit, duodecimaque omnia ſunt præpa­
rata
: quæ horæ omnes collectæ conficiunt ſummam horarum octo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index