Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1magis tamen poſtea, quanta et qualia eſſe dedeant, poterit intelligi: nunc de
parietibus
quibuſdam & tectis dicam.
Primò ſuper ſecundum murum lon­
gum
ſtatuatur paries omnino ſimilis ei, cuius ſtructuram libro nono expli­
caui
, cùm deſcriberem officinam, in cuius fornacibus uenæ auri, argenti, æ­
ris
excoquuntur: ex hoc pariete tectum, quod conſtet è tegulis coctilibus, ad
primum
murum longum pertineat: ea uerò domicilij pars in ſe contineat fol­
les
, machinas eos comprimentes, organa eoſdem diducentia: deinde in me­
dio
ſpacio, quod eſt inter ſecundum & tertium murum tranſuerſum, ſubſtra­
tis
ſaxis erigatur tignum altum pedes octo, craſſum & latum duos: quod di
ſtet
à ſecundo muro longo pedibus tredecim.
In hoc tigno ſtatuto & ſecun
do
muro tranſuerſo, qui ea parte habeat foramen quadratum, altum & latum
pedes
duos, locetur trabs longa pedes quatuor & triginta atque palmum.
Al
tera
quoque trabs eiuſdem longitudinis, latitudinis, craſſitudinis collocetur
in
eodem tigno ſtatuto, & tertio muro tranſuerſo.
Earum uerò duarum tra­
bium
capita, quà coeunt, fibulis ferreis copulentur.
Simili modo à tigno ſta
tuto
uerſus murum quartum ad decem pedes alterum tignum erigatur, &
duæ
trabes ipſi ac muris imponantur: quæ ſimillimæ ſint iam dictis.
In his
duabus
trabibus & quarto muro longo locentur trabes numero decem &
ſeptem
, longæ pedes tres & quadraginta, atque palmos tres, latæ pedem, craſ
ſæ
palmos tres: quarum prima ſuperponatur ſecundo muro tranſuerſo, ulti
ma
continenter ad tertium & quartum murum tranſuerſum, cæteræ in me­
dio
eorum ſpacio.
Diſtet autem una ab altera pedibus tribus. In ipſarum for­
mis
, quæ ſunt in capitibus, quæ ſpectant ſecundum murum longum, inclu­
dantur
capita totidem tignorum obliquè erectorum in aduerſa illa, quæ re­
cta
ſuper ſecundum murum longum ſtatuta ſunt: fiatque hoc modo alter ca­
mini
paries obliquus, aſſimilis ei, quem nono libro deſcripſi.
Ne uerò hic i
cidar
in parietem rectum, cauetur bacillis ferreis, ſed raris: & quidem propte­
rea
quod quatuor camini latericij, qui in hoc ſpacio conſtruentur, cum par­
um
ſuſtineant: retro ad pedes duodecim itenim in formis trabium, in dua­
bus
illis & quarto muro longo collocatarum, includantur capita totidem ti
gnorum
obliquè erectorum in alia totidem tigna item obliquè erecta, quo
rum
capita inferiora quoque includantur in formis trabium, qua in quarto mu
ro
longo collocatæ ſunt.
Illorum uerò tignorum obliquorum capita ſuperi
ora
cum horum capitibus ſuperioribus coniungantur.
Sed cùm tigna obli­
qua
primi ordinis à tignis ſecundi ordinis abſint pedes duodecim, ut cana­
lis
in medio ſpacio bene locari poſſit, inter bina quæque denuo bina obliquè
erigantur
: quorum capita inferiora etiam includantur in formis trabium, in
duabus
illis trabibus et quarto muro longo collocatarum: diſtentque inter ſe
cubito
.
Superius uerò caput alterius longi pedes quindecim incumbat in ter­
gum
tigni primi ordinis alterius, longi pedes decem & octo, in tergum tigni
ſecundi
ordinis, quod abeſt longius.
Eiuſmodi autem medijs tignis obliquis
tales
ſint ſubſtructiones: ſuper alteram quanque trabem in duabus illis trabibus
& quarto muro longo collo catam ſtatuatur tignum rectum: quod etiam
pſum
, ut ſatis habeat firmitatis, fulciatur obliquo tigno.
His rectis impona­
tur
trabs longa, in quam incumbant unius ordinis media tigna obliqua.
Si­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index