Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1gantur: qualis machina ſic ſe habeat. Truncus quernus humi locetur longus
pedes
quinque, latus et craſſus tres: cuius capſa, in media eius parte priore pa
tens
, longa ſit pedes duos & totidem palmos, lata pedes duos, alta palmos
tres
& digitos duos: cuius pars extuberans ſupina exiſtat, lata iaceat in trun
co
.
In eorum medio locetur ſella ænea: cuius pars ſenſim depreſſa & lata pal
mum
, ac digitos duos interiecta ſit inter duas maſſas plumbeas, altior utrinque
lata
palmum, eiuſdem ſubiecta.
Itaque tota ſella ſit lata palmos tres & digitos
duos
, longa pedem, craſſa palmos duos.
At ſuper truncum utrinque ad latus
capſæ
ſtatuatur tignum latum & craſſum cubitum: eorum capita ſuperiora
aliquantum
reciſa includantur in formis trabium domicilij: à trunco ſurſum
uerſus
ad pedes quatuor, & digitos duos, duo tigna tranſuerſa continenter
coniungantur
: quorum utrunque latum & craſſum ſit palmos tres: eorum ca
pita
intrin ſecus reciſa includantur in formis exterioribus tignorum ſtatuto
rum
, unaque cum eis terebrentur: in quæ foramina infigantur claui ferrei, pri
ore
parte cornuti: quorum alterum cornu ſurſum uerſus ad tignum ſtatutum
adigatur
, alterum deorſum: poſteriore uerò parte perforati, ut ferreis paxil­
lis
latis in foramina infixis, & adactis tigna tranſuerſa coercere poſſint: ea ti­
gna
in medio habeant foramen quadrangulum, quaqua uerſus latum palmos
tres
& ſemidigitum: in quod pilum præferratum immittatur.
Ab his tignis
tranſuerſis
ſurſum uerſus ad pedes tres, & palmos duos: iterum eiuſmodi duo
tigna
ſint, habeantque foramen quadrangulum in ſe continens idem pilum: quod
quadrangulum
ſit, & longum pedes undecim, latum & craſſum palmos tres:
Eius
ferri, longi pedem & palmum, caput longum & latum ſit palmos du­
os
, craſſum ſuperius palmum et digitos duos, inferius totidem digitos: nam
paulatim
fiat anguſtius.
Cauda uerò longa palmos tres, lata et craſſa, quà de
capite
oritur, palmos duos: quò longius ab ipſo diſcedet, etiam fiat angu
ſtius
.
Superiore parte includatur in pilo perforata, ut paxillus ferreus infigi
poſſit
: tribus laminis ferreis quadrangulis uinciatur: quarum infima latum
palmum
ſit inter caput ferri et caput pili: media lata digitos tres deinceps ca
put
pili cingat: à quo ſuprema totidem digitos lata abſit digitos duos.
Ab in­
fima
ferri parte ſurſum uerſus ad pedes duos, & totidem digitos ſit dens qua­
drangulus
, è pilo pedem & palmum extans, craſſus palmos duos: attamen,
cum à pilo diſceſſerit ſex digitos, inferius ad duos digitos fiat tenuior: à den­
te
ſurſum uerſus ad palmos tres, pilum in medio habeat foramen rotundum:
in
quod infigatur clauus ferreus, teres, longus pedes duos, latus ſeſquidigi­
tum
: in cuius poſteriore parte caua incluſum ſit manubrium ligneum longum
palmos
duos & totidem digitos.
Is clauus in inferiora tigna tranſuerſa incum
bens
obſtat, ne ipſum, cùm res hoc non poſtulat, decidat.
Axis autem, qui pi­
lum
attollit, utrinque habeat binos dentes: qui inter ſe diſtent palmis duobus
& digitis tribus: qui ex eo extent pedem & palmum, ac digitos duos: qui per
eum
penetrantes paxillis adactis firmentur: qui lati & craſſi ſint palmum ac
digitos
duos: quorum capita rotundata tegantur lamina ferrea æque ac ipſa
lata
, utrinque pedem demiſſa, clauis ferreis ad ea affixa: quæ capita habeant fo
ramina
rotunda: in quæ includatur axiculus ferreus per axiculum æneum pe­
netrans
.
Illi ab altera parte caput ſit latum, ab altera foramen, in quod infiga

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index