GEORGII AGRICO
LAE DE RE METALLICA
LIBER DVODECIMVS.
LAE DE RE METALLICA
LIBER DVODECIMVS.
Praecepta argenti diſcernendi ab ære, libro pro
ximo tradidi, ſupereſt ea pars, quæ ad ſuccos con
cretos pertinet: quæ, cùm aliena à re metallica uide
ri poſſit, quid cauſæ ſit cur ab ea ſeparari non debe
at, libro ſecundo explicaui. Succi autem concreti con
ficiuntur uel ex aquis, quas natura, aut ars, ſuccis in
fecit, uel ex ipſis ſuccis liquidis, uel ex lapidibus mi
ſtis. Initio ſolertes homines cùm uiderent aquas
quorundam lacuum, natura ſucci plenas, ſolis ardo
ribus ſiccatas conſpiſſari, atque ex eis fieri ſuccos concretos, ueriſimile eſt eos
aquas aſſimiles alijs in locis infudiſſe uel corriuaſſe in areas, ad aliquam alti
tudinem depreſſas, ut ipſas etiam ſolis calores condenſarent. Deinde, quia
uiderent iſta ratione ſuccos concretos tantummodo æſtate confici poſſe, nec
tamen in omnibus regionibus, ſed in calidis & temperatis ſolum, in quibus
æſtiuo tempore raro pluit, eas quoque in uaſis igne ſubiecto coquere ad ſpiſ
ſitudinem cœpiſſe: quo modo omnibus anni temporibus in omnibus regi
onibus, etiam frigidiſſimis ex aquis ſuccoſis, ſiue natura, ſiue ars eas infece
rit, coctis ſucci concreti confici poſſunt. Poſtea cùm quoſdam lapides uſtos
ſtillare ſuccis uiderent, eos in ollis coxiſſe, ut etiam ſic aliquos ſuccos concre
tos efficerent. Sed quot & quibus rationibus, eorum quiſque confici poſſit,
operæ precium eſt cognoſcere. Itaque ordiar à ſale: qui fit aut ex aqua, quæ uel
naturaliter ſalſa eſt, uel talis hominum operis effecta: aut ex diluto ſalſo, aut ex
lixiuio item ſalſo. Atque aqua quidem naturaliter ſalſa, aut in ſalinis à ſolis ar
dore, aut in cortinis uel ollis, uel foſſis, ab ignis calore conſpiſſata uertitur in
ſalem. Quæ uerò arte ſalſa eſt, igne denſata in eundem ſalem mutatur. Sali
næ autem, ſi loci ratio ita fert, ac ipſa res hoc poſtulat, fodiendæ ſunt multæ:
nec tamen plures quàm utile ſit. Tantum enim ſalem conficere debemus, quan
tum poſſumus diuendere. Sit uerò earum altitudo modica & planicies æ
quata, ut omnes aquæ ſolis caloribus ſiccentur in ſalem: quinetiam areæ ſali
nariæ, ne combibant aquas, ſale primum facto cruſtentur. Vetus hoc eſt &
multis in locis uſitatum, aquas marinas infundere in ſalinas, ſiue in eaſdem deri
uare: non minus uetus ſed minus uſitatum aquas puteales in ſalinas ingerere:
quod Babylone factum eſſe autor eſt Plinius: & in Cappadocia non modo putea
les, ingeſtas eſſe, ſed etiam fontanas. Certe in calidis regionib. omnes aquæ ſal
ſæ, lacuſtres quoque, in tales ſalinas ductæ, uel fuſæ, uel ingeſtæ, & ſolis ardo
ribus ſiccatæ in ſalem conuerti poſſunt. Dum autem aquæ ſalſæ, quas conti
nent ſalinæ, ſole coquuntur, ſi magni & crebri imbres effluxerint, ſpiſſitati
ſunt impedimento: ſi rari, ſal ſaporem grauiorem contrahit: ut etiam, cùm
ſalinæ alia aqua dulci rigantur. Sed ſal ex aqua marina hoc modo conficitur: