Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 599 > >|
1iccirco recte dicentur mala. Quibus enim rebus bonis malè æque atque bene
uti non poſſumus?
Liceat mihi exempla ponere ex utroque genere bonorum.
Vinum, potus longe optimus, ſi modice bibitur, prodeſt cococtioni cibo­
rum, ad ſanguinis ortum iuuat: promouet ſuccos in omnes corporis par­
tes: nutricationi bono eſt, nec corpori ſolum, ſed animo etiam utile.
Nam
tenebras & caliginem mentis noſtræ diſcutit: cura & ſollicitudine nos libe­
rat: reddit fidentes rebus.
Sin immodice bibitur, corpus lædit, & grauibus
morbis opprimit.
Vinolentus etiam nihil tacitum tenet: furit & bacchatur,
multaque ſcelera nefaria facit & flagitia.
Qua dere Theognis perdoctè ſcri­
pſit uerſibus, quos ſic latine reddere poſsumus:
Vina nocere ſolent, auida ſi fauce trahantur,
Si modice biberis, uina iuuare ſolent.
Sed ne diutius morer in externis, uenio ad corporis & animi bona, inter
quæ mihi robur & forma atque ingenium occurrunt.
Igitur ſi quis robore
fretus, multum laborat, ut ſe ſuoſque honeſte & laudate alat, eo bene utitur:
Sin ex cæde uiuit & latrocinatur, male.
Similiter fœmina pulchritudine exi
mia ſi nupta uiro, ei uni placere ſtudet, forma utitur: ſin petulanter uiuit ru
itque in libidinem, ea, ut conuenit, non utitur.
Pari ratione adoleſcens qui do
ctrinæ ſeſe dat, & artes ingenuas colit, recte utitur ingenio.
Qui fingit, men­
titur
, capit, fraude & perfidia fallit, eius celeritate abutitur.
Vt autem is qui
uinum, robur, formam, ingenium, propter peiorem uſum in bonorum numero
non habet, in ſummum illum rerum opificem Deum iniurioſus & contumeli
oſus eſt, ita qui res foſsiles eximit ex bonorum cœtu, in eundem iniuriam & contu
meliam
iacit.
Rectiſsime igitur quidam Græci poetæ ſcripſerunt, ut Pindarus.
Quæ uirtute pecunia
Exornata nitet, ſuppeditat uias
Non unas bene agas, quibus
Quæ ſors cunque ferens obtulerit tibi.
Vt Sappho.
Sine uirtutis amore hoſpes iniquus
Nocet aurum, at ſociata hæc caput & ſumma bonorum.
Vt Callimachus.
Diuitiæ magnos ſine nec uirtute: nec ipſæ
Virtutes faciunt magnos ſine diuite censu.
Vt Antiphanes.
Nam per deos cur oportet quis diteſcere?
Pecuniæ cur optet habere plurimum?
Quàm poſsit auxiliari ut amicis, gratiæ
Fructumque ſerere Diuarum ſuauiſsimæ.
Argumentis & conuitijs aduerſariorum refutatis colligamus utilitates
metallicæ.
Primum autem ea utilis eſt medicis. Etenim effundit copiam
medicamentorum, quibus uulnera & ulcera ſolent curari, peſtis etiam: ut cer
te ſi nulla alia eſſet cauſa cur ſcrutaremur terram, tamen medicinæ gratia eam
fodere deberemus.
Deinde utilis eſt pictoribus. Siquidem eruit genera pi­
gmentorum, quibus cum ipſis tectoria picta fuerint, humor allapſus extrin

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index