Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1uitandi cauſa alibi ſedem collocant, uerum etiam ex regionibus macris & ni
hil ferentibus migrant in opimas & fertiles: uel cùm tanta multitudo fuerit
orta, quantam non ſatis commode alit regio, partim aliò ad habitandum eunt.

Quo ſanè modo alia ora parsque terrarum onus, quo premitur, in alia ſæpe de­
ponit: quibus de cauſis Scandia, peninſularum omnium maxima, olim ma­
gnam Gothorum copiam unà cum coniugibus & liberis effudit in Sarmati
am & Daciam.
Cymbros uerò et Teutones, ex ultimis Galliæ Belgicæ oris,
in quas è Germania commigrarunt, maris inundationes exegerunt.
Et eædem
ac terræ motus atque eruptiones ignium & aquarum calidarum effuſiones ex
Ænaria colonos, quos Hiero tyrannus Syracuſanus eò miſerat.
Atque his fe­
rè de cauſis gentes aut uictæ ab his quæ migrarunt, expelluntur & eijciun­
tur ex proprijs ſedibus ac poſſeſſionibus, uiciſſimque etiam ipſæ in alienas ir­
ruunt & eas occupant: aut ſubactæ & bello domitæ uictricibus ſeruiunt: aut
tam uictæ quàm uictrices communi conditione libertatis eandem regionem
obtinent.
Simili modo animantes rationis expertes, maxime uolucres, ex re
gionibus in quibus & natæ ſunt & uiuere conſueuerunt, nunquam reditu­
ræ in exteras ſe conferunt: etſi rarius.
Quo pacto ab hinc annos ſex, locuſtæ,
diræ herbarum, leguminum, ſegetum, ſtirpium, quas uaſtant, peſtes, gregatim
inuolarunt in Pannonias, in Daciam, in ueterem regionem Marcomanno­
rum, Lygiorumque: ut quondam etiam ſæpe ex Africa in alias Europæ oras.

Quin ut interdum unicus homo in longinquas regiones abit, nec redit un­
quam, ita unum ſolum animal: quo modo annos abhinc propè uiginti in No
rico captum eſt animal canis uillis ueſtitum: cuius, ut cephi Æthiopici, prio
ribus pedibus ſimilitudo erat cum humanis manibus: poſterioribus cum
humanis pedibus.
Et Alberti cognomento Magni temporibus in Slauorum
ſyluis comprehenſæ ſunt animantes duæ, mas & fœmina, quarum pedes prio
res item erant ſimiles manib.
humanis: poſteriores pedibus humanis: eas ue
rò ipſe putauit eſſe in ſimiarum genere.
Ac ibim Ægyptiam in Alpibus à Mar­
co Egnatio Caluino præfecto uiſam Plin. memoriæ prodidit.
Aquilam q̊que
Northuſæ in Toringia, quum ibi conſenuiſſet, mortuam ſcimus.
Hoc etiam an­
no, qui eſt octauus & uiceſimus imperij Caroli quinti, lanius quidam Dyn
celſpyhelenſis aquilam profligatam occidit, & quaſi donum ſenatui attulit:
quæ aquila in eum in equo ſedentem, pridie Epiphaniæ prope Rotelin op­
pidum impetu tam uiolento inuolauit, ut non procul abeſſet à periculo ui­
tæ.
Eodem modo ueriſimile eſt aliquos etiam piſces, cùm ſemel reliquerunt
mare, in fluuios, qui per longin quas regiones fluunt, ingredi, & nunquam in
idem redire.
Hactenus de generibus animantium dixi, quæ in regionem
è qua egreſſæ ſunt, non reuertuntur: nunc dicam de his quæ reuerti ſolent:
quæ & eædem ſunt, & eadem ferè de cauſa, caloris ſcilicet uel frigoris uitandi,
à regione, cuius incolæ ſunt, ſemigrant: & quidem æſtate in locis frigidis, hye
me in tepidis morantur.
Etenim homines qui ualetudini dant operam, ut tu
eri ſe poſſint à calore, in æſtituis ſunt: ut à frigore, in hybernis: qui mos in pri
mis fuit Romanis.
Atque etiam reges et domini multarum gentium æſtate in
alias terras abeunt, in alias hyeme: nam reges Perſarum olim hyberno tem­
pore Babylone degebant, uerno Suſis, æſtiuo in Ecbatanis.
Eodem modo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index