Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1fere media nidum pilei inſtar ex folijs arborum facit, ut aqua, ſi quando ea ſtil
lauerit
terra, extrinſecus defluat, ipſe ſiccus intus in nido cubet: ad alterum eti­
am
cauernæ latus habet foramen, per quod ex ea, cum auellanæ nuces effo­
diuntur
, effugere poſſit.
Mus aut araneus ueluti reliqui mures domeſtici,
non
latet in terra: qui ex eo, quod uenenum morſu, ſicut araneus, inſerat, apud
Latinos
nomen duxit: apud Græcos uerò, qui muga/lhn uocant, ex eo quod
magnitudine
, ut Aetius, qui breuiter eum deſcribit, autor eſt, muri ſit æqua
lis
, colore muſtelæ ſimilis: hoc eſt in fuſco ſubrufus, excepto uentre, qui ex ci­
nereo
albicat, roſtellum habet longiuſculum: in utraque maxilla dentes in bifi­
dos
mucrones deſinunt: quare animantes ab eo morſæ quadrifida uulnera
accipiunt
: ocellos habet minutulos & nigros: caudam breuem, & in ea bre
uiſſimos
pilos, eius morſus in calidis regionibus plerunque eſt peſtifer, in fri­
gidis
non eſt: ſed ipſe diuulſus, aut diſſectus, & uulneri impoſitus proprio
ueneno
medetur: hunc captum feles interimunt, ab eius ueneno abhorren­
tes
non mandunt: ut nec murem maiorem: qui, tametſi etiam ipſe hyeme non la
tet
, tamen in ualle loachimica ex proximis domicilijs in cuniculos ingredi­
tur
, & in his uerſatur: alioqui hyberno etiam tempore in domibus noſtris ſo­
let
uagari: mole corporis muſtelæ minimæ magnitudinem fere aſſequitur
& exæquat: pilis eſt ſubnigris: cauda procera, nec admodum gracili, nec pror­
ſus
nuda pilis.
At in terra latent aliquot muſtelarum genera: nam plura ſunt:
eſt
eum muſtela domeſtica, quam Græci gos\lhn, Germani ex ſono quem edit, ui
ſelam
nominant.
Ea plerunque eſt in dorſo & laterib. rutila, raro ſubfulua: in guttu
re
& uentre ſemper candida: quin nonnunquam tota candida reperitur, quanquam
rarius
.
Corpus habet tenue, & in longius ductum: caudam breuem, primores den
tes
breues, non ſicuti mus, longos, appetens eſt ſeui.
Catulos nuper natos, quia
ab
hominib.
et nonnullis alijs animantib. eis periculum metuit, ſingulis dieb. ore
prehenſos
aliò transfert.
Perſequitur mures, depugnat cum ſerpentibus, ſed ut
à
ueneno tuta ſit, prius edit rutam.
Vbera uaccarum mordet, quæque primum in tu
more
fuerint, muſtelina pelle perfricata ſanantur: Hæc muſtela, ſi noſtræ do­
mi
uiuit, etſi habet ſuas cauernas, non diu ac multum ſe condit: ſi ruri, hyberno tem
pore
in ſpecub.
latet. Secundum muſtelarum genus Germani iltiß nominant ex
Græco
uocabulo i)/ktis, quo erudita illa gens appellat ſylueſtrem muſtelam: id
uerò
habitat in riparum cauernis, ubi lutræ & fibri more piſces captos come­
dit
: & uerſatur in ſyluis, ubi prehendit aues: in domibus, ubi gallinas: quare
Plinius
eam eſſe domeſticam diceret: quarum ſanguinem exugit: ſed ne clamare poſ
ſint
, earum capita primo mordicus aufert.
Atque etiam earundem oua, quæ furari ſo­
let
, ac multa in unum congerere, exorbet.
Aliquanto maior eſt muſtela domeſti­
ca
, breuior, ſed craſſior ea ſylueſtri, quæ martes uocatur: pilos habet inæ qua
les
& non unius coloris.
Etenim breues ſubfului ſunt: longi, nigri: qui ſic ex mul
tis
corporis partibus eminent, ut diſtinctæ nigris maculis eſſe uideantur: atta­
men
circa os eſt candida: cum grauiter exarſerit, male olet.
Quocirca noſtri ui
liſſimum
quodque ſcortum, & maxime fœtidum, pellem huius ictidis ſolent
nominare
.
Tertium muſtelæ genus etiam ſylueſtre, in ſaxorum rimis &
cauernis
cubat, quod à Martiale martes, à Germanis martarus nominatur.

Martialis
uerſus hic eſt in libro decimo Epigram.
ad Maternum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index