Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
te fouea, quæ repleta puluere compoſito fiſtucatione ſpiſſetur, ut catinus fiat:
& ſub eo latens humoris receptaculum: ex quo canalis ſtructilis per muri,
ad quem eſt fornax, tergum dextrorſum penetrans halitus expiret, ſuus de-
nique catinus æreus ad dextrum frontis latus, in quem ex altero catino æs cum
plumbo miſtum fundatur, ut panes æque graues confici poſſint.
Hic cati-
nus æreus ſit craſſus digitum, eius caua pars lata pedes duos, alta digitos ſex.

Poſt uerò ſecundum murum longum ſint follium paria decem, duæ machi-
næ eos comprimentes, uiginti organa eoſdem diducentia: quæ omnia cuiuſ-
modi eſſe debeant, ex nono libro poteſt intelligi.
Excoctor aut miſturus
æs cum plumbo in fornacem, excalfactam primò maiora æris fragmenta, in
manus ſumpta, inijciat: deinde alueum carbonum: tum minora æris fragmen-
ta.
Cùm uerò æs liquatum cœperit ex ore fornacis defluere in catinum, tunc
in eandem inijciat ſpumam argenti, ac, ne ex fornace pars eius euolet, carbo
nes ſuperinijciat: poſtremò plumbum.
Sed quamprimum æs & plumbum,
ex quibus miſtis panis poteſt confici, in fornacem coniecerit, rurſus inijciat
alueum carbonum, & mox æris fragmenta, ex quibus ſecundus panis con-
flari poterit, cis ſuperinijciat: mox æs & plumbum, quæ influxerunt in cati-
num, rutro purget à recremento.
Rutrum autem tale eſt aſſerculus, in quo
contus ferreus eſt infixus: aſſerculus ex alno uel ſalice factus, longus eſt di-
gitos decem, latus ſex, craſſus ſeſquidigitum.
Contus uerò longus pedes tres:
ſed eius manubrium ligneum in eo incluſum, longum eſt pedes duos & di-
midium.
Dum autem miſturam purgat & cochleari effundit in catinum æ-
reum, interea æris fragmenta, ex quibus ſecundus panis fiet, liquantur.
Quod
ubi cœperit defluere, rurſus ſpumam argenti inijciat, & carbonibus ſuper-
iniectis ſtatim plumbum: quem laborem iteret, uſque dum panes triginta con-
fecerit
: in quo operam & ſpacium horarum nouem, aut ſummùm decem con
ſumet
.
Si panes plures quàm triginta conflauerit, cùm extraordinarios tri-
ginta confecerit, ei unius operæ precium perſoluatur: uerùm ſimul ut æris &
plumbi miſturam in catinum æreum infuderit, aquam ſuperiori catini parti
paulatim affundat: deinde ligno fiſſo & hiante prehendat uncum, & eius par
tem rectam in panem adhuc liquidum immittat.
Vncus ipſe craſſus ſit ſeſqui-
digitum, eius recta pars longa palmos duos, lata & craſſa digitos duos: po-
ſtea etiam pani aquam ſuperfundat: quo refrigerato includat uncum cate-
næ ab orbiculo linguæ gruis demiſſæ, in annulo ferreo: cuius pars caua ſit
lata ſex digitos, ipſe craſſus fere ſeſquidigitum: atque eundem annulum in un
co, cuius pars recta in panem immiſſa eſt: atque ſic panem de catino leuatum in
ſuo loco reponat.
Æs autem & plumbum, cùm ita recoquuntur, paucum re
crementum exudant, ſpuma argenti multum: quod non cohæret, ſed ſicuti
reliquiæ hordei, ex quo ceruiſia ſit facta, dilabitur.
Ad murum & parietem
ei ſuperpoſitum pompholyx in candido cinerea adhæreſcit, ad latera for-
nacum ſpodos.
Fornax in qua recrementa recoquuntur A. Fornax in qua aes
cum plumbo miſcetur B. Oſtium C. Catinus qui est in terra
D. Catinus æreus E. Rutrum F. Vncus G. Lignum fiſ/
ſum H. Coruis roſtrum I. Vncus eius catenæ K.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index