Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
bracteis: ijs, qui à lateribus exiſtunt, ſeptem ſint bacilla: quorum inferius &
ſaeperius habeant longitudinem parietis: illud ſtatuta ſuſtineat, hoc eis impo-
natur.
Statuta quinque numero altitudinem habeant eandem quam parietes:
eorum media incluſa ſint in foraminibus inferioris & ſuperioris bacilli, exti
ma ex uno eodemque bacillo, ex quo inferius & ſuperius facta: quodque latum
ſit digitos duos, craſſum unum.
At paries prior quinque habeat bacilla: inferi
us, quod item ſtatuta, ſed tria tantum, ſuſtineat: ſuperius, quod eis impona-
tur.
Singulis autem parietibus bini ſint pedes, ad inferius bacillum utrinque
affixi longi palmos duos, lati unum, craſſi digitum.
Sed bracteæ ferreæ ad
interiorem bacillorum partem filis ferreis alligentur, & lutum eis illinatur,
ut diutius in igne durent, & incorruptæ permaneant.
Sint præterea lateres
ferrei longi palmos tres, lati unum, craſſi ſeſquidigitum.
Superiore parte ali
quantum caui, ut panes in eis ſtatuí poſſint.
Hi lateres in uas, in quo eſt terra
cum aquis miſta, intincti ſupponantur tantummodo panibus, qui fiunt ex
ære cum plumbo in fornacibus permiſto: nam in eis plus argenti ineſt quàm
in alijs qui conficiuntur ex ſpinis uel cadmijs, uel recrementis recoctis.
Sin-
gulis uerò panibus bini lateres ſubijciantur, ut ignis in exaltatos maiorem
uim conferre poſſit: eorum alter in dextra lamina, alter in ſiniſtra collocetur.

Poſtremò extra focum ſit catinus, latus pedem, altus palmos tres: is corru-
ptus solo luto, quod facile continet ſtannum, reficitur.
Soleæ A. Saxa quadrangula B. Laminæ C. Paries prior D.
Parietes qui ſunt a lateribus E. Repagulum F. Bacilla antece-
dentia G. Catenula H. Bacillum uncinatum I. Murus qui ab
iniuria ignium tuetur tertium murum longum K. Tertius murus
longus L. Pedes parietum M. Lateres N.
Panes O. Focus P. Catinus Q.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index